Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 1

UTRUM SUBSANNATIO IDEM SIT QUOD DERISIO.

Circa primum quaeritur utrum subsannatio sit derisio.

Quod videtur. 1. Dicitur Prov. 3, 32: "Abominatio est Domini omnis illusor", ubi illusor accipitur pro irrisore; sed subsannatio est illusio; ergo est irrisio.

Contra. a. Super illud Psalmi: "Subsannationem et derisum iis qui" etc., ubi subsannatio contra derisionem dividitur. Et alibi in Psalmo: "Qui habitat in caelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos". Et ita non est idem subsannatio quod derisio.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliquando derisio accipitur communiter pro quacumque insultatione despectiva, prout dicit Beda quod derisor est qui proximorum simplicitati improbus insultat, et secundum hoc commune potest esse ad subsannationem. Alio vero modo "derisio est vox contusalaetitiae insultationem immoderata hilaritate denuntians", subsannatio vero est insultatio "quae fit naso contracto vel rugato", sicut habetur super illud: "Et Dominus subsannabit eos", et secundum hoc dividitur derisio contra subsannationem.

PrevBack to TopNext