Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 2

UTRUM DERISIO SIT PECCATUM MORTALE VEL NON.

Secundo quaeritur utrum derisio sit peccatum mortale vel non.

Quod sic, videtur, 1. per hoc quod dicitur Sap. 5, 3: "Ii sunt, quas aliquando habuimus in derisum et insimilitudinem improperii", et loquitur ibi de damnatis tangendo causam damnationis; cum ergo derisio ponatur pro causa, erit derisio mortale peccatum.

2. Et similiter dicitur super illud Psalmi: "Erubescant valde velociter", Glossa: "Hoc non est hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis irrisionibus infirmos de Christi nomine erubescere faciunt; sed in iudicio erubescentes dicent de bonis: "Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum"". Ergo punientur aeternaliter derisores bonorum; ergo derisio est mortale peccatum.

Contra, videtur quod sit veniale peccatum. a. Ex impetu enim sine deliberatione fit motio ad huiusmodi derisum; ergo non est mortale peccatum, sed veniale.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod potest esse mortale et potest esse veniale; mortale, prout dicitur quod "abominatio est Dominiomnis illusor", et illusor ibi accipitur pro derisore. Et dicit Glossa: "Illusor estqui promissa Dei quasi parva despicit et iram districtionis quasi tolerabilemspernit necnon et ille qui proximorum simplicitati vel paupertati improbus insultate". Aliquando autem ex levitate fit derisio, nec tamen vellet malum proximo aut nocumentum, et secundum hoc potest esse veniale peccatum, et secundum hoc potest intelligi illud: "Quiannuit oculis, dabit dolorem", id est causam doloris ad minus poenitentialis vel illius qui respondet peccato veniali vel mortali communiter.

PrevBack to TopNext