Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 3

QUID EST IN ILLO GENERE MAIUS PECCATUM.

Tertio quaeritur quid sit maius peccatum in illo genere. Est enim quaedam irrisio patris et matris; est iterum irrisio qua peccator irridet Deum, cum patitur recidivum vel cum divina iudicia contemnit. Potest ergo quaeri quae istarum derisionum sit maius peccatum in genere.

Et videtur quod illa quae est in Deum. a. Maior enim est iniuria Dei quam hominis; ergo derisio quae fit in iniuriam Dei maius est peccatum quam derisio quae fit in iniuriam patris et matris, eo quod sub iniuria proximi intelligitur.

b. Praeterea, qui despiciunt divina iudicia non credunt ei, et ita cadunt a fide; sed infidelitas est maius peccatum peccato contra praeceptum secundae tabulae, derisio vero est peccatum contra praeceptum secundae tabulae; ergo derisio divinorum iudiciorum est maius peccatum quam derisio patris aut matris.

Contra. 1. Derisio patris et matris morte puniebatur in Veteri Lege, derisio autem illa, qua deridetur Deus per ingratitudinem in recidivo peccati, cum pertineat universaliter ad peccatum quodcumque, non fuit digna tali poena; ergo peccatum derisionis in patrem et matrem maius est quam peccatum aliquod quo deridetur Deus.

2. Item, de hypocrita dicitur Iob 39, 18, qui per struthionem significatur, quod "deridet equum et ascensorem eius" ; ascensor autem dicitur ipse Deus, equus autem dicitur quilibet bonus; haec autem derisi o est per simulationem ; simulatio autem minus peccatum est quam maledictio patris et matris; derisio ergo, qua deridet hypocrita Deum, minus est peccatum quam derisio patris et matris. De derisione enim patris et matris dicitur Prov. 30, 11: "Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit partum matris, suffodiant eum corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae" ! Talis autem poena ad litteram non dicitur de simulatore qui deridet Deum; ergo maius videtur esse peccatum derisio d patris et matris in genere derisionis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est quaedam derisio, qua deridetur Deus in se, et est alia, qua deridetur per consequens in aliquo effectu. Effectus autem potest esse duplex: vel qui respicit generaliter omne peccatum - vel qui respicit graviora peccata. Secundum hoc ergo dicendum quod derisio, qua deridetur Deus in se, maius est peccatum in genere derisionis; secundum etiam quod deridetur in effectu, qui pertinet ad graviora peccata. Secundum autem quod derisio dicitur generaliter cuiuslibet peccatoris - sicut dicitur in auctoritate Isidori: "Irrisor est non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet" - vel secundum quod derisio dicitur esse Dei in minoribus peccatis, minus est peccatum derisionis Dei quam peccatum derisionis patris aut matris. Cum autem ad hoc pervenit peccator ut ex infidelitate despiciat divina iudicia vel irrideat, ad maius peccatum in genere pervenit.

PrevBack to TopNext