IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 3
UTRUM ORNATUS, LICITUS MULIERIBUS CONIUGATIS, SIT ILLICITUS VIRGINIBUS.
Tertio quaeritur utrum ornatus, qui licitus est sive permissus mulieribus coniugatis, sit illicitus virginibus, et si aliquis sit illicitus illis, scilicet coniugatis.
I. Quod autem sit illicitus coniugatis, habetur 1. I ad Tim. 2, 9: "Mulieres in habitu ornato, cum verecundia ei sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis etveste pretiosa". Ex quo accipitur quod non convenit mulieribus huiusmodi ornatus auri aut margaritarum et consimilium.
2. Similiter I Petri 3, 3: "Quarum non sit exterius capillatura aut circumdatio auri aut indumenti", ubi instruit B. Petrus qualiter se debent habere in indumentis mulieres coniugatae et qualiter non. Et dicit Beda: "Serico et purpura indutae Christum sinceriter induere non possunt; auro et margaritis et monilibus ornatae ornamenta cordis et pectoris perdiderunt". Ex quo accipitur quod peccatum est mulieribus coniugatis huiusmodi pretiosis ornamentis uti.
II. Similiter quaeritur de illis quae se ornant coloribus accidentalibus, sive sint coniugatae sive solutae.
Unde Hieronymus: "Quidfacit in facie christianae purpurissuset cerussa, quorum alterum ruboremgenarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignis iuvenum, fomenta libidinum, impudicae mentis indicia?" Et iterum: "Qua fiducia erigit mulier fucata ad caelum vultus, quos Conditor non agnoscit?" Ergo peccatum est mulieribus coniugatis vel aliis huiusmodi ornari coloribus accidentalibus.
Unde Hieronymus: "Cum ad imaginem Dei et similitudinem facti simus, ex vitio nostro personas plurimas super inducimus. Quo modo in theatralibus scenis unus atque idem histrionunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelem, ita nos qui, si de mundo non essemus, odiremur et mundo, tot habemus peccatorum similitudines quot peccata". Ex quo accipitur quod peccatum est habere tantam vestium varietatem quantam habent istae mulieres, quae in die se multiplicius ornant.
Et videtur quod non, a. per hoc quod dicit Beda: "Si Petrus mulieres admonet coercendas et secundum ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quae excusare possint cultus suos per maritos, quanto magis id observare virginemfas est, cui nulla sui ornatus competit venia". Ergo virginibus non est licitum sic ornare se quemadmodum ornant se mulieres coniugatae.
Contra. 1. Dicit Apostolu: "Si non potest continere, nubat" ; et alibi: "Si nupserit virgo, non peccabit". Si ergo licitum est nubere, licitum est se parare ad hoc quod placeat ei quem sibi intendit copulare. Sicut ergo mulier coniugata ornat se ut placeat iam habito, ita licitum est virgini ornare se ut placeat sponso habendo.
Respondeo: I. 2. Ad primum dicendum quod mulieribus coniugatis licitum est ornare se, non ut provocent adulteros vel alios ad luxuriam. Et contra tales, sicut dicit Glossa, loquebatur Petrus in Epistola sua. Unde dicitur: "Videtur quod mulieres eorum, qui in tribulatione erant, contemnebant viros et, ut aliis placerent, se pulcre ornabant; quod fieri prohibet". Sed convenit se ornare ut placeant viris suis, ne detur occasio viris peccandi cum aliis. — Illud ergo quod dicit Beda quod "serico et purpura indutae" etc., intelligitur de illis mulieribus quae hac intentione sic ornabant se ut adulteris placerent vel provocarent alios ad luxuriam.
II. Ad id vero quod obicitur de coloribus accidentalibus, dicendum est quod peccatum est, ubi pure est color accidentalis; ubi vero color naturalis melioratur in ipsis coniugatis et fit intentione placendi debito modo viris, potest non esse peccatum. Dicit enim Hieronymus: "Christianos oculos scandalizant quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur".
IV. Ad id vero quod obicitur de virginibus, dicendum quod alius debet esse ornatus virginum, alius coniugatarum. In virginibus debet esse ornatus simplex et non pretiosus, sicut dicit Hieronymus: "Quae nesciat esse pulcra, quae negligat formae bonum et procedens ad publicum, non pectus autcolla denudet nec pallio revolutocervicem aperiat, sed quae celetfaciem". Virgo enim, dum virgo est, cogitet "quae sunt Dei" ; cum autem coniugata est, cogitet "quo modo placeat viro" propter Deum. Si vero sit nubilis virgo, aliquatenus plus debet habere ornatus, qui tamen non provocet ad libidinem, sed in se habeat decentiam muliebrem.
On this page