Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 4

UTRUM CLERICI ET VIRI RELIGIOSI PECCENT HABENDO VESTES DELICATAS.

Quarto quaeritur de clericis et viris religiosis utrum peccent habendo vestes delicatas.

I. Et primo quaeritur de clericis in sacris ordinibus constitutis utrum peccent in ornatu vestium pretiosarum.

Quod videtur, a. per hoc quod dicitur Causa 22, q. 4, ubi dicitur: "Omnis iactantia et ornatura corporalis aliena sit a sacro ordine. Eos igitur episcopos vel clericos, qui se fulgidis et claris vestibus ornant, emendari oportet."

b. Item, Basilius: "Ex sericis texturis vestem variatam quis non induebat neque apponebat variorum colorum ornamenta etiam in summitate vestimentorum. Audierat enim: "Qui mollibusvestimentis induantur, in domibus regum sunt"".

c. Similiter habetur Dist. 41: "Parsimoniam cum veste humili none reprobamus, sicut ornamentum praeter corporis diligentiam infucatum laudamus. Dissolutos autem et tractos vestibus et incessu non recipimus". Ex quibus colligitur quod peccatum est clericis huiusmodi uti vestibus pretiosis extra cultum Dei.

d. Item, habetur in Extra, III, De vita et honestate clericarum: "Pannis rubeis aut viridibus non utantur, corrigias auri vel argenti ornatum habentes non ferant, sed nec anulos, nisi quibus competit ex officio dignitatis".

e. Item, si dives in Evangelio arguitur de "purpura et bysso" — in sugillationem enim ipsius illa dicuntur — quanto magis est de illis qui se Deo dedicaverunt.

[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod illi, qui vivunt de patrimonio Christi, moderatius se debent habere in indumentis, vestibus christianae religioni competentibus induti. Secundum consuetudinem tamen regionis et mores eorum inter quos vivunt, possunt vestibus uti ornatioribus, illis tamen exceptis quae expresse prohibentur vel ab Ecclesia vel exi institutione Ecclesiae reprobantur. Si vero excessus fieret vel nimius apparatus, qui non decet servos Christi, peccatum, sicut habetur in Canone, reputaretur.

II. Similiter quaeritur de viris religiosis, qui delicatis vestibus induuntur.

a. Dicit enim B. Bernardus: "Pudet dicere! Vincuntur in suo studio mulierculae, quando amonachis pretium affectatur in vestibus, non necessitas, nec saltem forma religionis retenta, in habituornari, non armari, appetuntmilites Christi, qui dum se praeparare ad praelium et contra aëreas potestates praetendere paupertatis insigne debuerant, quod adversarii multum formidant, inmollitie vestimentorum pacis praeferentes indicium, ultrose hostibus tradunt". Ergo peccatum est mortale in eis uti vestibus delicatis: non enim traditur aliquis hosti nisi per peccatum mortale.

b. Praeterea, adstringuntur voto paupertatis; paupertas autem in vili habitu et aspera veste declaratur; hoc etiam facit ad carnis mortificationem, ad quam ex voto adstringuntur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod tenentur ad vilitatem et asperitatem vestium quatenus in Regula vel in Constitutionibus generalibus ad hoc eos obligantibus continetur, maxime autem secundum quod in Regula continetur. Secundum autem differentiam religionum contingit diversam circa hoc fieri ordinationem; in omnibus tamen hoc generale esse videtur, ut sicut voto separaverunt se a mundo, ita in exteriori gestu et indumento et aliis, quae sunt ad indicia affectus, separentur. Hoc autem regulariter est intelligendum: si enim ex casu hoc contingeret vel ex aliqua causa necessitatis ad tempus, non tamen animo delectandi in iis, sed magis tristandi de iis, posset haberi excusatio.

PrevBack to TopNext