Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 13

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 13

DE DIFFERENTIA APPETITUS PRIMATUS IN TEMPORALIBUS ET IN SPIRITUALIBUS.

Tertiodecimo quaeritur de differentia appetitus primatus in temporalibus et in spiritualibus, ex quorum utroque contingit superbire. Et quaeritur utrum illorum primatuum magis habeat de motivo ad appetendum et convenientius appeti possit.

Ad quod sic: a. Dicit Chrysostomus: "Primatum saecularem appetere, etsi ratio non est, saltem causa est; primatum vero Ecclesiae concupiscere neque ratio neque causa est". Ergo magis est appetendus primatus temporalis quam spiritualis.

Contra. 1. Primatus spiritualis magis assimilatur Deo quam temporalis; ergo magis debet appeti. Quid est ergo quod dicit Chrysostomus ?

[Solutio]: Ad quod dicendum quod in utroque primatu hoc est commune quod ipse primatus non est ratio, qua appeti debeat, sicut praeostensum est a principio huius Quaestionis, quod praeferri vel praelatio propter se non debet esse ratio appetendi. In utroque tamen appetitu, tam temporali quam spirituali, non dominium est, sed ministerium; unde Chrysostomus: "Honores non sunt honores, sed ministeria, sicut videtur honor oculi quod illuminat totum corpus, et non est honor, sed ministerium; similiter et pedes, qui baiulant totum corpus, et non sunthonores, sed ministeria; ita ergo omnis primatus est ministerium". De primatu saeculari dicitur Rom. 13, 6: "Ministri Dei sunt, in hoc ipsumservientes" ; de spiritualibus, I Cor. 4, 1: "Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorumDei" ; et Luc. 22, 26: "Qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut ministrator". In neutro igitur primatu ipse primatus est ratio quare debeat appeti. Sed in primatu saeculari est causa appetendi, ut scilicet incutiatur timor ipsis malis et per ipsum arceatur malitia. Nam, secundum quod dicitur Rom. 13, 3, "ipsi principes saeculares non sunt timori boni operis, sed mali" ; "principes mundi sunt ut dominentur minoribus, principes Ecclesiae ut servianteis". In praelatione autem spirituali non habet locum ista causa: nam tales praelati solum debent velle amari et non timeri nisi in casu vel ex aliqua necessaria causa, sicut quando habent aliquem contumacem subditum vel huiusmodi. Et ideo in hoc primatu nec ratio nec causa est appetendi ipsum; in alio vero causa est appetendi, scilicet ipse timor.

PrevBack to TopNext