IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 12
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 12
DE GRADIBUS SUPERBIAE.
Ponit autem B. Bernardus duodecim gradus, qui sunt, "curiositas, mentis levitas, inepta laetitia, iactantia, singularitas, arrogantia, praesumptio, defensio peccatorum, simulata confessio, rebellio, libertas peccandi, consuetudo".
Quod sint species, videtur, 1. per hoc quod qui peccat aliquo illorum, peccat peccato superbiae, ut qui peccat peccato iactantiae vel arrogantiae vel singularitatis et ita de aliis.
2. Item, sicut se habent quaedam illorum ad superbiam, ita et alia; sed quaedam illorum connumerantur inter species supra dictas; pari ergo ratione alia debent connumerari.
Contra. a. Augustinus, in libro De vera religione, dicit quod "concupiscentia oculorum ad curiosos pertinet, ambitio ad superbos". Ergo curiositas est distincta ex opposito contra superbiam; non ergo est species superbiae.
b. Item, inepta laetitia filia computatur gulae; non ergo est species superbiae. c. Similiter potest opponi de quibusdam aliis; non ergo pro speciebus debent computari.
II. Deinde quaeritur quae sit ratio istius numeri. Videtur enim quod consuetudo non debeat poni pro gradu istius peccati plus quam alterius. Similiter potest obici de defensione peccatorum et de libertate peccandi: haec enim duo similiter respiciunt omne peccatum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non sunt species superbiae quantum ad hoc quod ibi ponuntur, sed gradus, licet aliquae illarum species dici possint ex alia ratione; sed sicut humilitas duodecim gradus habet, quos assignat B. Benedictus, ita superbia suo modo duodecim habet gradus oppositos; sed in hoc est differentia inter gradus humilitatis et gradus superbiae quod ad perfectam humilitatem omnes illi gradus requiruntur, ad superbiam vero non requiruntur omnes illi gradus superbiae: potest enim esse superbus sine aliquo illorum.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum quod, licet superbia consequatur ad quodlibet illorum, non tamen sequitur sicut genus speciem, sed per quamdam concomitantiam sive annexionem.
2. Ad secundum vero dicendum quod non est simile omnino de quibusdam illorum graduum et de aliis. Quidam enim gradus non tantum sunt gradus, sed etiam species, ut arrogantia, praesumptio et iactantia; quidam vero ita sunt gradus, quod non species: quoad rationem ergo gradus assimilantur, quoad rationem vero speciei non assimilantur.
II. Ad id vero quod obicitur de numero, dicendum, sicut dicit Bernardus, quod homo per superbiam iniuriatur Deo; item, iniuriatur proximo, cui debet esse par; item, iniuriatur homini superiori, cui debet esse inferior. Et licet omnes istae iniuriae ex consequenti in Deum redundent, illa tamen iniuria proprie dicitur fieri Deo, quae immediate redundat in Deum. Secundum has ergo iniurias attenduntur illi gradus sive circumstantiae: primae sex determinantur in iniuriam eius qui debet esse par, quatuor aliae in iniuriam quae fit homini superiori, duae ultimae determinantur proprie quantum ad iniuriam quae Deo immediate fit. Et dicuntur gradus, quia a minori proceditur ad maius ; unde primus gradus malus est, secundus peior, et sic semper ascendendo invenietur quod ultimus inter omnes est pessimus, et ideo ordinantur secundum maius et minus malum. Unde iniuria respectu paris, ex hoc quod est respectu paris, est minor ; ex hoc quod respectu superioris, est maior; ex hoc autem quod respectu Dei, est maxima. Unde ordinantur isti gradus, ut primo sint illi gradus qui sunt in iniuriam paris, deinde illi qui sunt in iniuriam superioris, ultimo illi qui sunt in iniuriam Dei.
Distinguuntur ergo sex primae differentiae per oppositum ad differentias humilitatis respectu paris. Sex enim sunt differentiae humilitatis, per quas homo humilis bene se habet erga parem. Prima est, quod debet esse humilitas in aspectu interiori vel exteriori; secunda est humilitas in verbo; tertia est humilitas in signo, ut non eat homo supercilio elevato, ne sit homo de illa prava ac perversa generatione superborum, de qua habetur Prov. 30, 13: "Generatio, cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta surrectae" ; quarta est humilitas in silentio, ut, si alius loquitur, quod ipse taceat; quinta est humilitas in conversatione; sexta est humilitas in aestimatione, scilicet cum omnibus aliis inferiorem se aestimet, et haec est humilitas, quam habet homo in suo aspectu, in se ipso. — Contra autem has sex differentias humilitatis sunt sex differentiae superbiae, quibus male se habet homo respectu paris et per quas deordinatur respectu ipsius. Contra primam humilitatem est una differentia superbiae, quae est curiositas; contra secundam est clamosa levitas mentis, per quam homo superbe se habet in verbo; contra humilitatem tertiam, quae est in signo, est differentia superbiae similiter in signo, quae est inepta laetitia in risu et cantico; contra quartam humilitatem est iactantia, quae quidem est in verbo; contra quintam est singularitas, per quam aliis sanctior vult apparere: vult enim ieiunare, cum alii comedunt; contra vero sextam humilitatem, quae est in aestimatione, est arrogantia. Sunt ergo sex differentiae superbiae, quae deordinant ad parem, sicut sex sunt differentiae humilitatis, quae ordinant bene ad parem.
Item ex parte humilitatis sunt quatuor, per quae bene ordinatur homo ad suum superiorem. Prima est insufficientia bonorum, ut scilicet reputet se homo insufficientem, iuxta illud quod habetur Luc. 17, 10: "Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite servi inutiles sumus" ; secunda differentia est confessio peccatorum; tertia est patientia adversorum, ut scilicet paratus sit ad verbera ; quarta est obedientia mandatorum. — Per oppositum sunt quatuor differentiae superbiae, per quas deordinatur homo ad superiorem suum. Contra primam est praesumptio bonorum; contra secundam est excusatio malorum; contra tertiam, quae est patientia adversorum, est ficta subiectio; contra vero obedientiam mandatorum est rebellio.
Item, duo sunt ex parte humilitatis, per quae ordinatur homo ad Deum: primum est abnegatio propriae voluntatis; secundum est adimpletio divinae voluntatis ex timore filiali, hoc est ex timore et amore. — E contra ex parte superbiae sunt duo, quae deordinant ad Deum: primum est libertas voluntatis sive libertas peccandi vel peccati, et hoc est contra abnegationem propriae voluntatis; secundum est contemptus Dei, et est contra adimpletionem divinae voluntatis ex timore et amore.
Ad aliud quod ultimo obicitur de divisione superbiae per caecam et vanam, dicendum quod haec divisio generalis est et datur per differentias generales, quae comprehendunt omnes alias. Et dantur hae differentiae per relationem ad ipsas vires animae, ut dicatur quod caeca principalius respicit intellectum, vana autem principalius respicit affectum. Unde hoc modo ornnes alias differentias superbiae generaliter comprehendunt.