IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 6
DE INSEPARABILITATE SUPERBIAE AD ALIA PECCATA.
Sexto quaeritur de inseparabilitate istius peccati ad alia peccata. Quaeritur ergo utrum sit separabile vel inseparabile ab inani gloria et ab invidia.
Quod sit inseparabile, patet, 1. quia dicit Gregorius, Super Ezechielem: "Superbia sine invidia atque inani gloria nullatenus esse potest". — Item, Augustinus, in libro De vera innocentia, dicit: "Cum superbia sit amor propriae excellentiae, invidentia verosit odium felicitatis alienae, quid de quo nascatur in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam vel paribus invidetquod ei coaequentur, vel inferioribus ne sibi coaequentur, vel superioribus quod eis non aequatur. Superbiendo igitur quisque invidus, noninvidendo superbus est". Ergo superbia est peccatum inseparabile ab invidia.
2. Item, super illud Psalmi: "Caput circuitus eorum" etc., Glossa: "Omnis superbus fictus est et omnis fictus mendax". Ergo omnis superbus mendax ; peccatum ergo superbiae inseparabile est a mendacio.
Ad oppositum. a. Videtur quod sit separabile ab inani gloria. Dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: "Inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem humanae dominationis interest; unumenim quaerit sine alio esse". Sed cupiditas humanae gloriae pertinet ad inanem gloriam, cupiditas vero humanae dominationis ad superbiam, quae appetit dominari et praeesse; ergo superbia est separabilis ab inani gloria.
b. Similiter, videtur quod sit separabilis a mendacio, quoniam superbia est in corde, sed mendacium est in ore, non solum in corde, quoniam mendacium est "falsa vocis significatio cum intentione fallendi". Sed potest esse peccatum cordis sine peccato oris; ergo superbia potest esse sine mendacio.
c. Similiter, superbia et invidia sunt diversa vitia capitalia et distincta ab Augustino et Gregorio ; ergo unum potest esse sine altero nec unum dependet ex altero.
Solutio. 1. Dicendum quod secus est de superbia, quae est initium peccatorum, et de superbia vitae, quae est tertia radix, et de superbia, quae est unum de vitiis capitalibus ab aliis distinctum, quoniam prima est in omni peccato, quia dicit illum generalem contemptum in aversione a Deo, qui perficit omne peccatum in ratione malitiae; superbia autem, quae est tertia radix, non est separabilis ab illis peccatis in quibus est motivum bonum proprium, cuiusmodi est vindicta, gloria et huiusmodi, quae sunt bona propria spiritus. Sed de iis duabus non loquimur, sed loquimur de superbia, quae est vitium capitale, quae consistit in hoc quod homo appetit excellentiam propriam. Secundum hoc dicimus quod inseparabile dicitur dupliciter. Uno modo dicitur inseparabile, quod vix separatur, et hoc modo superbia dicitur inseparabilis ab inani gloria et invidia, quia cum difficultate ab ipsis separatur: vix enim potest esse sine illis. Alio modo dicitur inseparabile, quod nullo modo potest separari, et hoc modo peccatum superbiae separabile est ab illis, quia contingit esse motum superbiae sine motu invidiae, sicut in angelo fuisset motus superbiae sine motu invidiae, si non fuisset homo creatus. Unde intelligamus quod prius fuerit creatus quam homo secundum successionem temporis, non esset motus invidiae.
2. Ad aliud quod obicitur de mendacio, dicendum quod mendacium duobus modis dicitur: uno modo prout est speciale peccatum, et hoc modo dicitur "falsa vocis significatio cum intentione fallendi", et hoc modo est separabile a superbia, nec de hoc mendacio loquitur Glossa praedicta; alio modo accipitur generaliter, et sic omne peccatum dicitur mendacium. Unde Ioan. 8, 44 dicit Dominus de diabolo: "Veritas non est in eo; cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est etpater eius", "id est mendacii", id est pater est peccati; unde mendacium ibi sumitur generaliter. Et hoc modo quodlibet peccatum dicitur mendacium, et hoc illa ratione, quia in mendacio praetenditur veritas et non est ibi: sic est in omni peccato quod ibi praetenditur bonum apparens et verum et deest ibi utrumque, scilicet bonum et verum. Et hoc modo est superbia mendacium, et hac ratione dicitur esse mendacium et dicitur omnis superbus mendax generaliter.