Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 5

UTRUM SUPERBIA SIT MAXIMUM PECCATUM.

Quinto quaeritur de quantitate huius peccati utrum superbia sit maximum peccatum.

Ad quod sic: 1. Psalmus: "Emundubor a delicto maximo", Glossa: "Hoc est a delicto superbiae, quod est ultimum redeuntibus ad Deum et primum recedentibus. Hoc vero est maximum: non enim est maius peccatum quam "apostatare a Deo", quod est "superbiae initium"". Superbia ergo est maximum peccatum.

2. Item, Augustinus, in II libro Contra epistolam Parmeniani: "Eaipsa est impia et vesana superbia, quod est certe immane peccatum".

3. Item, Psalmus: "Superbi inique agebant usquequaque", dicit Glossa: "Maximum peccatum in homine superbia est, quia inde manavit nostri delicti origo".

4. Item, Psalmus: "Domine, Deus meus, si feci istud" etc.: " "Istud", id est universalepeccatum, quod est superbia, quae est "radix omnium malorum"". Sed quod est universale peccatum et radix omnium malorum peccatum maximum est; ergo superbia est maximum peccatum.

5. Item, dicit Isidorus, in libro De virtutibus: "Sicut superbia est origo omnium criminum, ita ruina omnium virtutum". Omne autem tale maximum peccatum est; ergo superbia maximum peccatum est.

6. Item, Gregorius: "Cum singula vitia singulasdepascant virtutes, sola superbia totum corpus virtutum depascit". Omne autem tale maximum peccatum est; ergo superbia maximum peccatum est.

7. Item, omne peccatum, quod maxime se Deo opponit, maximum est; sed superbia est huiusmodi; ergo etc. — Minor patet, quoniam dicit Boethius: "Cum omnia vitia fugiant a Deo, sola superbia se Deo opponit".

8. Item, maior est virtus quae magis assimilat nos Deo; ergo maius est vitium quod, magis assimilat nos diabolo; sed superbia est vitium quod magis assimilat nos diabolo, quoniam, sicut habetur Iob 41, 25: "Ipse est rex super omnes filios superbiae" ; ergo superbia est maximum vitium.

Contra. a. Thren. 1, 8: "Peccatum peccavit Ierusalem", dicit Glossa: "Infidelitas est peccatum, quo retento, retinentur omnia et, quo ablato, auferuntur". Sed omne tale est maximum peccatum; ergo infidelitas est maximum peccatum. — Item, omne peccatum, quod destruit fundamentum totius christianae religionis, est maximum; infidelitas est huiusmodi; ergo est maximum peccatum.

b. Item, I Cor. 11, 18: "Audio inter vos scissurasesse", dicit Glossa: "Primum malum dissensio est, unde cetera oriuntur. Ubi enimest dissensio, nihil rectum est". Sed omne tale est maximum; ergo dissensio est maximum peccatum.

c. Item, maiori virtuti maius opponitur vitium directe; sed caritas maior est virtus, quia est perfectio et forma aliarum, sine qua aliae nihil sunt, sicut dicit Apostolus ; ergo odium, quod est vitium directe ei oppositum, est maximum vitium.

d. Praeterea, in superbia tria sunt consideranda, scilicet motivum ipsius et terminus a quo et terminus ad quem. Si ergo superbia est maximum peccatum, aut hoc est ratione sui motivi aut ratione termini a quo aut ratione termini ad quem. Si dicatur quod ratione motivi - tunc obicitur sic: motivum in peccato est libido; sed potest esse maior libido in peccato luxuriae quam in aliquo peccato superbiae. Iterum, similiter ad iram potest maior libido movere quam in aliqua specie superbiae; ergo superbia in genere ratione sui motivi non dicitur esse maius peccatum. — Si dicatur quod ratione termini a quo - obicitur sic: quoniam terminus a quo in superbia est bonum incommutabile, a quo elongat superbia; sed superbia non magis elongat ab illo termino quam alia peccata: nam superbia convertit hominem ad se sive ad bonum proprium, quod est sui, cupiditas convertit ad bonum exterius, sicut ad res mundanas, ipsa vero luxuria ad bonum inferius; sed minus elongatur bonum proprium spiritus ab incommutabili bono quam bonum inferius vel exterius; ergo minus elongat ab illo bono superbia quam cupiditas vel avaritia. — Quod autem superbia convertat ad se, hoc est spiritum ad bonum proprium, hoc patet per Augustinum, in libro De vera innocentia, qui dicit: "Bonum est sursum habere cor, non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Deum, quod est obedientiae". Ergo ipsius, superbiae est converti ad se sive ad proprium bonum; sed minus elongat a summo bono habere cor ad bonum proprium quam habere cor ad inferius vel exterius bonum: nam qui habet cor ad summum bonum, habet cor sursum; similiter qui habet cor ad proprium bonum, quod est excellentia, sicut habet superbia, habet cor sursum; ergo utrobique est habere cor sursum ; sed habere cor ad bonum exterius vel inferius est habere cor deorsum; ergo maior est convenientia in superbia ad summum bonum quam in aliis peccatis; ergo minus elongat a termino a quo; ergo ex parte illa non est maximum peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod superbia dicitur esse maximum peccatum, et infidelitas et huiusmodi quae dicta sunt, sed propter diversas causas dicitur quodlibet illorum maximum. Et quod dicitur quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit, verum est secundum unam rationem vel causam ; secundum tamen diversas intentiones potest aliquid dici per superabundantiam de pluribus, sed non secundum eamdem rationem dicti.

Dicitur enim peccatum maximum propter ablationem fundamenti omnis boni, quod fundamentum est fides, et hoc modo infidelitas dicitur maximum peccatum, quia fidem destruit, quae est totius boni et totius christianae religionis fundamentum.

Alio modo potest dici peccatum maximum, quia minime inter omnia peccata habet in se de motivo ad poenitentiam, quae est remedium contra peccatum, et hoc modo peccatum in Spiritum Sanctum dicitur maximum esse. In ipso enim plus tollitur remedium peccati, hoc est poenitentia, et minus habet de motivo ad illam: ex hoc est quod dicitur irremediabile.

Tertio modo dicitur maximum peccatum, quia magis proprie et directe solvit vinculum et unitatem in Ecclesia, in qua unitate datur Spiritus ad remissionem peccatorum et revocandum ad bonum. Dicit enim Augustinus quod "in unitate Ecclesiae ratione clavium datur Spiritus ad remissionem peccatorum", et hoc modo discordia schismatis dicitur esse maximum peccatum: tollit enim unitatem Ecclesiae, et propter hoc Sapiens, Prov. 6, 19, "detestatur illum qui seminat inter fratres discordias".

Quarto modo dicitur maximum peccatum, quia magis deordinat a Deo, in quantum est finis creaturae rationalis, ad quem tendit et in quo beatificatur, et hoc modo odium potest dici maximum peccatum: magis enim directe deordinat a fine, sicut caritas ei opposita inter omnes virtutes maxime ordinat et coniungit fini; unde ipsa ducit alias virtutes ad suum finem debitum: unde sine ipsa non sunt meritoriae, sed est forma ipsarum.

Quinto modo dicitur maximum peccatum, quia maximi est nocumenti, in hoc quod ipsum est principium et origo aliorum peccatorum, et hoc modo superbia primorum parentum dicitur esse maximum peccatum. Unde Augustinus, Super Psalmum: "Superbi inique agebant", dicit quod "maximum peccatum est superbia. Inde manavit nostri origo delicti", hoc est peccati originalis ; unde in hoc maximi nocumenti est, quia toti nocet humano generi. Sic ergo dicitur superbia maximum peccatum ratione nocumenti, sed hoc non intelligitur adhuc nisi de superbia primorum parentum.

Sexto modo dicitur maximum peccatum ratione sui motivi vel allicitivi, quod magis est inseparabile a spiritu, et etiam quia magis derogat Deo et avertit a Deo, et hoc modo superbia ratione generis peccati dicitur esse maximum peccatum: ita enim est in superbia ratione generis peccati, quod ipsa maxime avertit a Deo et derogat ipsi. — Item, suum motivum maxime est allicitivum, quia maxime inseparabile. Quod patet: Motivum enim vel appetibile in superbia magis adhaeret spiritui quam motiva aliorum peccatorum, sicut concupiscentiae carnis vel huiusmodi, quia tollamus carnem, numquid erit motivum vel appetibile carnis in spiritu? Constat quod non, quia non est in ipso spiritu nisi quia est unitus carni, et hoc trahente fomite; ergo appetibile concupiscentiae carnis non ita adhaeret spiritui quin sit ab illo separabile per separationem carnis. Item, loquamur de appetibili concupiscentiae oculorum. Separemus animam sensibilem, numquid erit istud appetibile in spiritu et numquid erit concupiscentia oculorum? Constat quod non; sic ergo istud appetibile non ita adhaeret spiritui quin ab ipso sit separabile per separationem ad minus alterius. Item, loquamur de appetibilibus vel motivis in peccatis spiritualibus: vindicta enim est unum appetibile vel motivum, et hoc in peccato irae. Tollamus quod non fiat iniuria, numquid erit illud appetibile, quod est vindicta? Constat quod non, et ita per ablationem iniuriae removetur. Item, odium felicitatis alienae est appetibile vel motivum in peccato invidiae. Intelligamus ergo quod unus solus homo sit, erit odium felicitatis alienae? Constat quod non; ergo iam tollitur a spiritu motivum invidiae et sic de aliis. Et ita omnia appetibilia vel motiva aliorum possunt tolli a spiritu, manente ipso, sed appetibile superbiae non potest tolli, manente natura in sua corruptione.

Item, dicitur maximum, quia maxime Deo derogat et iniuriatur et maxime avertit ab ipso. Et quod magis avertat ab incommutabili bono, istud apparet, quia per blasphemiam iniuriatur homo divinae bonitati, quia est peccatum in Spiritum Sanctum, per mendacium autem divinae veritati, sed per superbiam ipsi divinae et excellentissimae maiestati. Nam superbire est super statum hominis ire, hoc autem est quasi quamdam aequalitatem cum Deo appetere: hoc autem est iniuriari divinae maiestati.

PrevBack to TopNext