Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 8

DE EFFECTU SUPERBIAE.

Octavo quaeritur de effectu huius peccati.

I. 1. Dicitur autem ad Rom. 1, 22, super illud: "Stulti facti sunt": "Quia superbia erat in eis, obumbraviteos caecitas". Ergo caecitas est effectus superbiae.

2. Item, Gregorius, in Moralibus: "Lumen veritatis elatis mentibus absconditur, afflictis et humiliatis revelatur". Ergo caecitas est effectus superbiae sive excaecatio.

Contra. a. Caecitas est effectus infidelitatis, sicut habetur Isai. 6, 10: "Excaeca cor populi huius" ; excaecatio autem illa est per errorem.

b. Praeterea, excaecatio videtur esse effectus cuiuslibet peccati, propter illud quod dicitur Sap. 2, 21: "Excaecavit eos malitia eorum". Ergo non appropriatur uni peccato.

II. Item, quaeritur utrum superbia in infinitum valeat diminuere.

1. Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Tantum superbus fit minor quantum cupit se esse maiorem". Sede non est terminus superbo in concupiscendo maioritatem; ergo non est terminus positus in diminuendo; ergo in infinitum diminuit.

Contra. a. Ista diminutio est in malo; sed quodlibet malum est tantum malum quod non maius; ergo diminutio est finita in peccato superbiae sicut in aliis.

Respondeo: I. Ad primum dicendum quod excaecatio attribuitur omni peccato, per appropriationem tamen quibusdam. Cum enim peccatum sit in voluntate, excaecatio concomitatur in ratione, ut non semper videat quid agendum sit. Appropriatur tamen infidelitati, quia non videt homo quod credendum est. Superbiae vero ex alia parte attribuitur: sicut enim infidelitas male disponit intellectum, ita superbia male disponit affectum ad recipiendum lumen gratiae, Iac. 4, 6: "Deus superbis resistit, humilibus autemdat gratiam" ; et super illud Psalmi: "Inclinate aurem vestramin verba oris mei", Glossa: "Tumorinfusa repellit". Sicut ergo convexum, in quantum huiusmodi, non est receptivum, sed concavum, ita humilitas est receptiva luminis gratiae et non superbia. Ex illa ergo parte dicitur superbiae effectus excaecatio per quamdam appropriationem; unde de illis potest dici illud Iob 24, 13: "Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius". Communiter tamen convenit aliis peccatoribus.

II. Ad secundum vero dicendum quod, licet terminus non sit positus in superbia quoad hoc quin possit esse superbior, est tamen positus terminus in hoc quod omnis superbia est aliquanta, et sicut est in causa, ita est in effectu. Unde omnis diminutio, quae provenit ex superbia, finita est, et est aliqua, qua non est maior, sed non est aliqua, qua non possit alia esse maior, quemadmodum in malitia nihil ita malum est quod non possit esse deterius, et ita non est summe malum, aliqua tamen malitia est, qua non est aliqua maior.

PrevBack to TopNext