Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 9

DE PRIORITATE PECCATI SUPERBIAE.

Nono quaeritur de prioritate huius peccati.

Et videtur quod sit prius aliis peccatis. a. Isidorus, in libro De virtutibus: "Sicut superbia est origo omnium criminum, ita est ruina omnium virtutum". Et super illud Psalmi: "Emundabor a delicto maximo", Augustinus: " "Adelicta", scilicet superbiae, quod est primum recedentibus a Deo". Ergo superbia est primum inter peccata.

Contra. 1. Fides est prima virtutum; ergo per oppositum infidelitas debet esse primum vitiorum.

2. Praeterea, caritas dicitur esse caput virtutum; quod ergo directe opponitur caritati debet esse caput ipsorum peccatorum; sed hoc est invidia; ergo invidia est primum peccatorum.

3. Praeterea, peccatum habet originem ex voluntate; sed voluntas indefinita est respectu cuiuscumque appetibilis; ergo in peccatis non est dicere unum prius altero naturaliter: si enim voluntas primo se convertat ad bonum carnis, dicetur illud esse primum peccatum; eodem modo est in aliis appetitibus peccatorum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod superbia est primum naturaliter inter peccata: est enim appetitus excellentiae sive potentiae proximius adhaerens spiritui, et ideo citius inclinatur in illud appetibile.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet fides sit fundamentum virtutum, non tamen infidelitas vitiorum. Non enim est similis ordo in vitiis: ordo enim procedit in destruendo ex parte vitiorum, quae dicunt per se oppositionem ad virtutes. Unde, cum fides sit prima virtutum, e contrario infidelitas debet esse ultimum vitiorum, sicut innuitur Ierem. 2, 16: "Filii Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem".

2. Ad id vero quod obicitur de invidia, dicendum est quod caritas duos habet motus: respectu Dei et respectu proximi. Ille vero qui est respectu Dei naturaliter est prior, et ratione illius superbia opponitur caritati, ratione vero alterius invidia; unde quoad hoc superbia prior est invidia.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet unumquodque vitiorum possit esse prius altero tempore, naturaliter tamen se habet voluntas plus ad unum appetibile quam ad aliud, et ratione illius, si sit inordinatus appetitus circa illud, dicetur peccatum naturaliter prius peccato.

PrevBack to TopNext