IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1
QUID SIT INVIDIA.
Circa primum sic proceditur: a. Invidia sic definitur a Ioanne Damasceno: "Invidia est tristitia de alienis bonis".
b. Et Augustinus, Psalm. 104, 24 super illud: "Convertit cor eorum, ut adirent populum", definit sic: "Invidia est odium felicitatis alienae" ; et super illud Gen., cap. 3, dicit hoc idem.
Obicitur ergo sic: 1. Dolor et odium sunt diversa sicut sua opposita: sua enim opposita ex parte boni, scilicet amor et gaudium, diversa sunt; ergo et ista duo, quae sunt eorum opposita ex parte mali, diversa sunt; si ergo invidia est unum eorum, ergo non est alterum essentialiter; non ergo potest definiri per utrumque, immo, si definitur per unum, oportet quod non definiatur per alterum.
2. Item, videtur quod per neutrum possit definiri, quia invidia suo nomine dicit privationem eius quod est videre: praepositiones enim, additae aliis per compositionem, aut addunt aut mutant aut minuunt; sed haec praepositio in non auget hic nec addit; ergo mutat vel minuit; sed, sive sic sive sic, eius vis est invidere cuius est videre; ergo, si videre est actus ipsius vis rationalis, manifestum est quod primus et principalis actus ipsius invidiae est in vi rationali; ergo invidia essentialiter debet definiri per actum qui sit ipsius vis rationalis; sed odio habere vel dolere non sunt ipsius vis rationalis; ergo sunt consequentia ad invidiam et non principales eius actus; ergo non potest definiri per illos, cum non pertineant ad rationalem; ergo pravae sunt praedictae definitiones.
3. Item, contingit quod aliquis dolet de bono alterius; item contingit aliquem gaudere de malo alterius, et utrumque est invidiae ; sed bonum et malum non habent aliquod commune; gaudium autem et dolor sunt diversae affectiones; ergo non est aliquid commune super istas affectiones, secundum quod respiciunt ista motiva, quae sunt bonum et malum; invidia ergo non habet aliquid commune, secundum quod possit definiri, ut conveniat illa definitio huic invidiae et illi; ergo nulla praedictarum definitionum est sufficiens, quia omnes dicunt rationem invidiae secundum quod dolet de alienis bonis, non secundum quod gaudet de alienis malis. Per hoc etiam patet quod non potest definiri, cum nihil sit commune ad hanc invidiam et illam.
4. Item, videtur quod debet definiri per gaudium alieni mali, et non per odium vel dolorem alieni boni, quoniam caritas et invidia sunt opposita, sicut videbitur inferius ; et hoc etiam vult Augustinus, in libro De vera religione, ubi loquitur de caritate et invidia: "Qui amat id solum, quod amanti eripi non potest, hoc est summum bonum, ille indubitanter invictus est et hic habet caritatem" ; ille autem vincitur ab invidia qui amat quod eripitur. Unde dicit: "Non enim vincitur", supple ab invidia, "nisi is cui eripiturab adversario quod amat". Vult dicere quod caritas amat bonum quod non potest eripi, invidus autem dicitur ille qui amat quod eripitur. Invidia ergo et caritas opponuntur, ut sicut caritas amat bonum, ita invidia amat malum, quia non amat bonum nisi quod eripitur. Si ergo caritas determinatur et definitur per amorem boni, ergo invidia debet detiniri per amorem vel gaudium mali, ut sicut caritas dicitur amare bonum et detestari malum, ita per oppositum invidia dicatur gaudere principaliter de malo alterius et detestari bonum ipsius.
5. Et iterum, cum caritas primo et principaliter respiciat bonum alterius amando ipsum et delectando in ipso, et postea tristatur de malo alterius, et ideo definitur per amare bonum alterius tamquam per actum principalem, ergo invidia ex opposito primo et principaliter debet respicere malum alterius gaudendo de ipso et delectando et postea tristari de bono.
6. Item, bonum, in quantum bonum, delectat, quia apprehensum vel imaginatum movet appetitum motu desiderii; desiderium autem boni consequitur delectatio; bonum igitur, in quantum bonum, delectat ; ergo bonum, in quantum bonum, non potest esse causa tristitiae; si ergo invidia est tristitia, non est de bono in quantum bonum; ergo male definitur dicendo quod invidia est tristitia boni.
Sed obicitur in contrarium, a. quia quod est malum potest esse delectabile alicui, licet ipsum sit malum et secundum rationem mali tristabile, tamen potest habere aliquam speciem boni, secundum quam delectabile est; ergo similiter bonum ex alia ratione vel specie potest esse tristabile.
[Solutio]: 2. Ad quod dicendum quod in invidia duo sunt. Primum est displicentia visionis, quae est vel per visum interiorem vel exteriorem, sicut vult Seneca, dicens: "Quidquid mente fugimus, ingestum oculis vix videmus". Nam sicut aliquid placet amanti, ita aliquid displicet invidenti. Quantum ad hoc invidia respicit ipsam vim rationabilem et haec displicentia visionis propinquius se tenet cum isto peccato, in quantum sic nominatur. — Item, in invidia est aliud, scilicet dolere de alieno bono sive odire ipsum, et hic est actus ipsius concupiscibilis: unde quantum ad hoc respicit ipsam vim concupiscibilem. Licet ergo illa displicentia secundum visum propinquius se teneat cum invidia, secundum quod sic nominatur, et per prius, tamen illa displicentia manifestatur per odium vel dolorem, quae exprimuntur vel per dispositionem in corpore vel per effectum in opere. Et quia manifestatur illa displicentia et etiam invidia per ista, ideo Sancti expositores per odium vel dolorem determinaverunt et definierunt ipsam invidiam, quia volebant manuducere ipsos operantes, ut caverent ab ipso peccato; et ideo ad manuducendum ipsos oportebat quod determinaretur per illa per quae magis manifestatur: haec autem sunt odium vel amor. Et ideo non valet illa ratio quae ostendit quod non debet definiri per ista, immo per displicentiam, quae pertinet ad vim rationabilem, quoniam necessitas fuit ut sic definiretur, cum per ista manifestetur ipsa displicentia visionis.
1. Sed ad id quod obicitur quod odium non est dolor nec e converso, et ita, si est unum essentialiter, non est alterum: dicendum quod, licet unum non sit alterum, possunt tamen sequi ad unum et utrumque manere in concupiscibili ita quod invidia secundum rationem odii et doloris est in concupiscibili. Tamen differunt, quia potentia concupiscibilis in nobis et est passiva et est activa. Secundum quod habet rationem passivae potentiae, prout scilicet dicuntur passiones in ea fieri, determinatur in ea dolor; secundum autem quod est potentia activa et principium motus, sic odium determinatur in illa, sicut gaudium et amor alia et alia ratione sunt in ipsa vi concupiscibili.
3. Ad tertium dicendum quod, licet bonum et malum non habeant commune, respectu cuius dicuntur dolor et gaudium, nihilominus tamen una est ratio invidiae, quia unum illorum consequitur ad alterum. Primo enim dolet de alieno bono et ex hoc consequenter gaudet de alieno malo; ex hoc autem dolet de alieno bono, quia aestimat illud sibi nocivum. Sic ergo per prius et posterius illi duo motus ad unam radicem reducuntur.
4. Ad quartum dicendum quod, cum caritas opponatur invidiae et e converso, attenditur oppositio ratione oppositorum motuum, non ratione oppositarum materierum: caritas enim est amor boni in proximo, invidia vero est odium boni in eodem.
5. Ad quintum dicendum quod, cum invidia dicatur tristitia de bonis alienis, non est bonum motivum ad tristitiam nisi in quantum bonum uni est malum alteri vere vel apparenter, et secundum hoc dicitur causa tristitiae.
6. Ad sextum dicendum quod aliter est de bono et de malo, quia malum propter aliquid de bono, quod habet, potest esse delectabile, bonum vero nihil habet de malo: unde, si est tristabile, hoc est occasionaliter vel secundum alterius aestimationem. Hoc autem intelligendum est non de quocumque bono. Est enim quoddam bonum, quod potest communicari a pluribus sine diminutione, et tale bonum, in quantum huiusmodi, non est proprie materia invidiae, sicut est de bono beatitudinis. Est autem aliud bonum, quod non simul potest participari vel, si participatur, videtur cum diminutione participari, et circa tale dicitur esse invidia. Unde Gregorius, super illud Iob 5, 2: "Parvulum accidit invidia", Glossa: "Nullus hac peste moritur nisi qui terrena appetit, quae tota non proveniuntpluribus. Unde, si qua desideramus, illi invidemus qui ea penitus accipit vel, partem habendo, nobis quantitatem restringit".