IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2
UTRUM INVIDIA SIT PECCATUM.
Quod autem sit peccatum, videtur, a. quoniam quilibet tenetur "diligere proximum suumsicut se ipsum" ; sed bonum est obiectum ipsius amoris; ergo tenetur quilibet ex praecepto diligere bonum proximi sui sicut bonum suum; si ergo invidia iacit contrarium, quoniam odit bonum proximi sui, ergo est contra praeceptum evangelicum ; ergo est peccatum.
b. Item, caritas est forma virtutum: unde nulla virtus est formata sine caritate; ergo illud quod directe caritati opponitur, maxime debet dici vitium; sed invidia directe caritati opponitur, sicut inferius videbitur4 et sicut etiam habetur I Cor. 13, 4: "Caritas non aemulatur", Glossa: "Id estnon invidet, quia non eam aliena contristatfelicitas". Si ergo invidum aliena contristat felicitas, relinquitur quod directe est opposita caritati, quae est forma et perfectio virtutum; ergo ipsa est peccatum.
Ad oppositum. 1. Dicit Augustinus quod "invidia est odium felicitatis alienae" ; Ioannes Damascenus dicit quod "invidia est tristitia de alienis bonis". Sed omnis dolor vel tristitia est poena in quantum huiusmodi; nulla autem poena, in quantum huiusmodi, est peccatum; ergo invidia non est peccatum. — Probatio minoris. Dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Poena est affectio involuntaria". Peccatum autem est affectio voluntaria; ergo invidia non est peccatum.
2. Praeterea, Seneca, loquens de invidia, dicit: "Nequitia ipsa sui poena est; quanta enim sunt gaudia felicium, tanti sunt gemitus invidorum". Sed poena, in quantum huiusmodi, involuntarium quid est, sicut dictum est ; sicut autem dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Peccatum ita est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum". Patet igitur quod invidia non est peccatum. — Item, sicut vult Philosophus, in Morali Philosophia, passionibus non laudamur neque vituperamur; passiones ergo non sunt laudabiles neque vituperabiles; sed quod non est laudabile neque vituperabile non facit vitium nec virtutem; ergo passiones non sunt vitia neque virtutes; si ergo dolor et tristitia sunt passiones, et invidia est tristitia, ergo invidia non est peccatum, quoniam est passio. Praeterea, velimus nolimus, tristamur; sed nullum tale est peccatum.
3. Item, omne peccatum ponit conversionem ad aliquod bonum mutabile in quo delectatur, tamen differenter in mortali et veniali; sed invidia non ponit conversionem ad bonum commutabile, immo potius dicit aversionem ab ipso et dolorem, quia qui dolet de alieno bono, avertitur ab ipso et non convertitur; ergo invidia non habet rationem peccati. — Item, posito quod converteretur ad illud, non tamen delectatur in illo, immo tristatur; invidia ergo nullo modo est peccatum. — Praeterea, ad hoc confirmandum facit auctoritas Augustini, qui dicit quod omne peccatum est ex libidine; libido autem est amor improbus; amor autem improbus dicit delectationem inordinatam in bono aliquo mutabili; ergo in omni peccato est aliqua delectatio in bono mutabilia; hic autem non est, immo tristitia; ergo non est peccatum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod invidia est peccatum. Sed notandum, ad evidentiam primae rationis in contrarium, quod duo sunt in invidia, scilicet illud unde est peccatum et illud unde est poena. Habet enim invidia in se quemdam actum culpabilem, scilicet velle bonum alterius diminui vel auferri: hoc enim est malum et culpabile, et iste actus est voluntarius; unde penes istum determinatur esse peccatum. — Item praeter hunc actum habet quamdam poenalitatem vel passionem cohaerentem in concupiscibili. Nam in quibusdam peccatis cum actu peccati culpabili est poena peccati manifesta et in quibusdam non, sicut in superbia cum actu peccati culpabili non est passio vel poena peccati manifesta: unde superbia, cum definitur, non definitur per passionem; invidia autem cum ipso actu est passio vel poena per quam definitur, et hoc quia per ipsam magis manifestatur ab aliis generibus peccatorum, in quibus non sunt passiones: unde Seneca dicit de invidia quod "nequitia sui ipsius poena est", ad notandum poenam vel passionem invidiae. Haec passio determinatur per dolorem vel tristitiam in concupiscibili, et tamen in illa tristitia adhuc invenitur utrumque: invenitur enim ibi actus culpabilis et poena. Aliter enim tristari de bono alterius non esset peccatum, sicut patientia habet unde patitur et habet unde agit et sustinet passionem, et ratione istius determinatur esse virtus et voluntaria, ratione primi passio vel poena et involuntaria.
2. Ad secundam rationem patet responsio ex hoc quod non in quantum poena est vel passio, peccatum est, sed ratione actus culpabilis, quem concomitatur illa passio vel poena.
3. Ad tertium dicendum quod invidia habet aversionem ab incommutabili bono et conversionem ad commutabile bonum, quae conversio libidinosa est et ex improba voluntate. Et quod dicitur peccatum, hoc est primo et per se ratione conversionis ad mutabile bonum, in quo delectatur vel quod appetit inordinate. — Et ad id quod obicitur quod invidus avertitur a bono commutabili: dicendum est quod verum est quod invidus avertitur a commutabili bono, quod est alienum bonum, et hoc per odium vel dolorem, quia odit bonum proximi et dolet de ipso; sed convertitur ad bonum commutabile, quod est suum bonum proprium, excellens singulariter: unde sub iis conditionibus convertitur ad commutabile bonum proprium. Invidus enim amat suum bonum singulariter et excellenter respectu alterius; unde Augustinus, in libro Confessionum: "Invidia de excellentia litigat. Quid te excellentius?" Iterum, appetit singularitatem, et hoc est ei poena; vellet enim habere bonum singulariter, ut ab alio non communicaretur, et ideo dicit Seneca: "Utinam haberent invidi oculos ex omni parte, ut sic magis cruciarentur sive torquerentur, videndo", supple bona in aliis. Et hoc dicit, quia amat bonum singulariter, nolens ipsum communicari aliis, et ideo circa talia bona, quae per communicantiam sui possunt diminui vel auferri secundum aestimationem eius, est invidia. Sic ergo patet quod alterum est commutabile bonum, a quo avertitur, et alterum, ad quod convertitur per appetitum et desiderium, et hoc facit ipsam esse peccatum.