IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 11
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 11
UTRUM INVIDIA SIT MATER OMNIUM PECCATORUM.
Et videtur quod sic. l. Dicit Chrysostomus, in Homilia 55: "Fera venenosa est invidia, nequitia excusatione privata, omnium causa et mater malorum".
Ad oppositum. a. Tob. 4, 14: "Superbiam in tuo animo dominari non permittas; ex ipsaenim sumpsit initium amnis perditio". Omne ergo peccatum causatur ex superbia; ergo et invidia causatur ex superbia; ergo non est invidia mater omnium malorum.
[Solutio]: Et dicendum quod, cum dicitur invidia mater omnium malorum, hoc non dicitur per se, sed occasionaliter, quia hoc est dictu invidia est mater omnium malorum, id est nocumentorum, quibus nocetur proximo. Sed, cum superbia dicitur initium omnis mali, hoc intelligitur sive in se ipso sive in alio; unde superbia diaboli initium est omnis mali sive in diabolo sive in alio. Unde invidia est mater omnium malorum, id est nocumentorum in genere, scilicet respectu proximi, superbia universaliter respectu sui et alterius.