IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 9
CUI OPPONITUR INVIDIA.
Et videtur quod caritati, a. per hoc quod dicit Augustinus: "Ubi est invidia, ibi amor fraternus esse non potest". Sed amor fraternitatis est caritas; ergo invidia opponitur caritati.
Quod autem opponatur 1. misericordiae, videtur, quoniam misericordiae est compati alienis malis et congratulari alienis bonis ; sed contrarium facit invidia, quia gaudet de alieno malo et dolet de alieno bono; ergo opponitur misericordiae.
2. Quod autem opponatur gaudio, quod est fructus Spiritus Sancti, ostenditur sic: quia gaudium illud est de bonis proximi; et similiter invidia est de illis per oppositum, quoniam tristatur de illis; ergo opponuntur invicem.
[Solutio]: Et dicendum quod invidia cum omnibus istis habet oppositionem, sed differenter, quoniam in invidia intelligitur odium, et ratione illius opponitur amori vel caritati, quia odium illudq est de bonis proximi, quae caritas respicit per oppositum. -— Item, in invidia intelligitur dolor, et ratione illius doloris opponitur misericordiae, quia invidia dolet de bonis alienis et gaudet de malis alienis. Misericordia autem e contrario se habet, secundum quod habetur Rom. 12, 15: "Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus" ; hoc est enim opus misericordiae. — Item, in invidia intelligitur tristitia; ratione ergo eius quod in invidia est tristitia, opponitur gaudio, quod est fructus Spiritus Sancti. Et sic diversis opponitur invidia et secundum diversas rationes, ut dictum est.