IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 8
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 8
RESPECTU CUIUS SIT INVIDIA.
ARTICULUS I.
Utrum sit invidia respectu paris vel superioris vel inferioris.
Octavo quaeritur respectu cuius est invidia, scilicet utrum sit invidia respectu paris vel respectu superioris vel respectu inferioris.
Videtur ergo quod invidere semper sit respectu superioris, a. quia dicit Gregorius: "Invidere non possumus nisi eis quosnobis in aliquo meliores putamus". Ergo invidus illum, cui invidet, semper reputat meliorem, et ita superiorem; semper ergo invidet illi quem aestimat esse superiorem, et non pari vel inferiori.
Ad oppositum. 1. Augustinus, Super Genesim ad litteram, dicit: "Qui amant excellentiam vel paribus invident, quibus aequantur, vel superioribus, quibusnon aequantur, vel inferioribus, ne eis aequentur". Ergo invidere est respectu paris et respectu interioris, non solum respectu superioris.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod invidia, in quantum huiusmodi, semper est respectu superioris vel in praesenti vel in futuro: superioris, dico, vel simpliciter vel secundum aestimationem invidentis. Unde invident paribus, non quia pares, sed ne fiant illis superiores; et invident interioribus, non quia interiores, sed ne eis aequentur et per hoc etiam ascendant in tantum ut fiant superiores; invident autem superioribus, quia sunt superiores. Unde respicit invidia semper superiorem vel in praesenti vel in futuro, et hoc satis bene determinat praedicta auctoritas Augustini.
ARTICULUS II
Utrum aliquis possit invidere sibi ipsi.
Et ostenditur quod sic, 1. quoniam Eccli. 14, 6 dicitur: "Qui sibi invidet, nihil est eo nequius". Ex quo videtur quod aliquis potest invidere sibi.
2. Item, caritas et invidia opponuntur; sed caritas respicit non tantum bonum alienum, immo etiam bonum proprium; ergo et invidia respicit utrumque, ut sit non tantum in odio boni alieni, immo etiam in odio boni sui, secundum quod dicitur in Psalmo: "Qui diligit iniquitatem, odit animam suam".
Ad oppositum. a. Quilibet naturaliter amat bonum suum; sed amare bonum suum et odire sunt opposita contraria; ergo nullus odit bonum suum; sed quicumque invidet alicui, odit bonum eius; ergo nullus invidet sibi.
Solutio: Dicendum quod, proprie loquendo, nullus sibi invidet, tamen potest se habere ad modum invidentis sibi, et hoc habendo suum bonum odio, non in quantum bonum, sed in quantum ei nocivum, scilicet secundum quod apprehendit bonum spirituale, quod est ei grave et laboriosum et difficile, sicut est bonum poenitentiae, et ideo in quantum tale odit illud, non in quantum bonum sibi. Et ideo, quia invidus odit bonum, quod est alii bonum, sibi tamen nocivum, iste autem non odit bonum proprium ut sic, sed in quantum est ei grave et laboriosum, non dicitur iste invidus proprie, sed se habens ad modum invidentis sibi, quia scilicet odit illud quod esset ei bonum, si faceret; non tamen odit illud quia bonum, sed quia sibi malum vel nocivum sive poenale. Et sic patet cuius sit invidia et respectu cuius sit.