IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 10
UTRUM IRA SIT CAUSA OMNIUM MALORUM.
Et ostenditur quod sic, 1. quoniam super illud Prov. 29, 22: "Vir iracundus provocatrixas", dicit Glossa Bedae: "Ianua omnium vitiorum est iracundia, qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur via, cum veroest aperta, ad omne facinus armabitur animus". Est ergo ianua superbiae et invidiae et aliorum vitiorum, qua aperta, intrant, et ita est causa omnium vitiorum.
Contra. a. Dicit Gregorius quod ira generatur ex superbia et inani gloria et aliis peccatis; ergo non est causa omnium vitiorum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, cum dicitur ira est ianua onmium vitiorum, fit sermo de ira progressiva in actum, quia tunc est ianua aperta; et non dicitur ianua omnium vitiorum proprie, sed illorum quae procedunt in nocumentum proximi. Unde, cum dicitur ira esse ianua omnium vitiorum, hoc intelligitur de illis vitiis quae ad nocumentum proximi pertinent, quae nominat Apostolus, Ephes. 4, 31-32, et eorum opposita, cum dicit: "Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia; estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis". Unde accommoda est ibi distributio pro illis vitiis quae sequuntur iram. Nec ei repugnat quod superbia sit initium omnium malorum, quoniam est mater omnium generaliter, ira non.