Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 9

DE QUANTITATE PECCATI IRAE IN SE ET IN COMPARATIONE.

Nono quaeritur de quantitate huius peccati in se et in comparatione. In se autem videtur esse valde magnum.

Ad quod sic: 1. Dicit Chrysostomus: "Nihil turpius visu furentis, nihil deformius; si vero visu, multo magis anima", et loquitur de peccato irae; ergo anima contrahit maximam deformitatem per iram; sed anima nunquam contrahit maximam deformitatem nisi per maximum peccatum; ergo ira in se est maximum peccatum.

2. Quod autem ira sit maius peccatum quam [habere] daemonium, videtur, quia dicit Chrysostomus: "Irae et insaniae medium nihil, sed temporaneus quidam est daemon, magis autem et daemonium habente difficilius". Si ergo gravissimum est habere daemonium, ergo gravissimum peccatum est ira et maximum.

Ad oppositum. a. Damascenus ponit tres species irae: unam vocat fel, aliam vocat maniam, — et ista est quando est "permanens memoria mali": unde "a manendo" dicta est ; ista est, quando habet aliquis permanentem memoriam mali sibi illati — tertia dicitur χότος, id est furor "observans tempus in vindictam". Sed quantum ad nullam istarum specierum dicitur maximum peccatum; ergo ira non debet dici maximum peccatum. — Minor patet, quoniam quantum ad primam non dicitur maximum, quae est fel: fel enim dicitur quando homo cito movetur ex ebullitione cholerae et inflammatione; sed illud non determinat maximum peccatum; ergo-non quantum ad illud dicitur maximum. Item, nec quantum ad secundam, quae dicitur mania, quia non statim potest transire memoria mali: unde istud etiam non est in potestate hominis vel voluntate. Item, nec quantum ad tertiam, quae dicitur χότος, id est "observans tempus invindictam", quia haec duratio non facit gravissimum peccatum, licet duret quantum ad vindictam. Ergo secundum nullam istarum specierum dicitur maius peccatum; non est ergo maximum peccatum in se.

[Solutio]: 1. Et dicendum quod verum est quod ira secundum quamlibet sui speciem singulariter non est maximum peccatum. Unde Chrysostomus non loquitur dicendo quod ira secundum omnem sui speciem sit maximum, sed loquitur de illa ira in qua coniunguntur haec duo, scilicet memoria mali et observatio temporis in vindictam, quasi semper crescendo in vindictam: et talis ira habet insaniae rationem; unde istam et insaniam comparat Chrysostomus cum dicit: "Irae et insaniae medium nihil" ; "non est quid difficilius quam memoria malorum". 2. Ad illud quod obicitur de comparatione irae ad daemonium in quantitate, dicendum quod ipse Chrysostomus bene determinat quantum ad quid dicit iram esse difficilius quam daemonium, dicens: "Qui daemoniumhabet venia potietur, qui vero irascitur simpliciter", ducendo ad effectum vel consensum, "infinitis erit suppliciis dignus, voluntarie se ipsum in barathra perditionis ferens et ante futuram gehennam hic iam vindictamsolvens, tumultumquemdam et fluctuationem intolerabilem per totam noctem et diem inducensoculis animae". Quia ergo daemonium [habens] habet miserationem et potietur venia, ira autem non, immo iacit hominem indignum venia et dignum gehenna, ideo dicit quod "difficilius est iraquam daemonium" simpliciter quantum ad poenam utrumque sequentem in futuro. Unde habet hic etiam ipse iracundus poenam similem gehennae, sicut patet per auctoritatem praedictam.

Unde est quod primo nominavit Dominus gehennam, cum nominavit poenam irae, Matth. 5, 22?

Ad quod iam patet solutio. Gehenna dicitur a monte quodam in quo est sulphur continue ardens, secundum quod dicitur in Psalmo: "Pluet super peccatores laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellae" etc.; et quia ille, qui est in ira confirmatus, habet ardorem, quia ardet in igne irae continue, sicut anima misera in igne gehennae, ideo in aggravationem istius peccati et ostendendam similitudinem ad gehennam, nominat tunc primo gehennam, cum loquitur de iracundo, et dicit quod "reus erit gehenna".

PrevBack to TopNext