IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 12
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 12
DE POENA PECCATI IRAE.
Duodecimo quaeritur de poena peccati irae. Matth. 5, 22 ordinat Dominus poenas tres huius peccati, et vult ibi designare triplicem gradum irae.
Et ostenditur quod sic, 1. quoniam dicit ibi Rabanus, in Glossa: "Iis tribus, "iudicio, concilio, gehenna", diversae mansiones in aeterna damnatione pro modo peccati signanter exprimuntur". Ergo poena aeterna debetur irae secundum quemlibet suum modum; ex quo patet quod istae poenae sunt diversae mansiones in aeterna poena; sed omne peccatum, cui debetur poena aeterna, est mortale; si ergo ira secundum illos tres modos reum facit poena aeterna, ergo ira secundum illos tres modos est peccatum mortale.
Ad oppositum. a. Dicit Chrysostomus: "Eumqui irascitur inaniter, damnavit "iudicia"; eum autem qui dicit raca, concilio; sed nondum haecmagna sunt, quia haec sunt poenae; proptereum qui stultum vocat vel nominat, gehennae apposuit ignem". Ergo ira non est peccatum mortale nisi ratione ultimi modi, qui est quando dicitur "fatue".
II. Praeterea, quaeritur: Estne totum hoc una poena vel plures, scilicet iudicium, concilium, gehenna?
Et non videtur hoc totum esse nisi una poena, 1. quia iudex primo iudicat in se, postea advocat concilium ad deliberandum, postea profert sententiam; unde iudicium et concilium non sunt poenae, immo ordinant ad sententiam poenae sive ad poenam; ergo hoc totum est una poena, non plures.
2. Item, Gregorius: "In "iudicio"causa discutitur, in concilio definitur, in "gehenna"vero ea, quae de concilio egreditur sententia, explicatur". Ergo, ut prius, iudicium et concilium non sunt poenae, immo ordinant ad sententiam poenae sive ad poenam; ergo hoc totum est una poena. Qualiter ergo tres culpae?
[Solutio]: I. 1. Ad quod dicendum quod isti tres gradus irae sic distinguuntur: quia est ira in corde, quae est sine voce, et haec est prima; item, est ira in corde, quae est cum voce tantum, sicut quando dicit raca ; tertia est cum voce et sermone, scilicet quando dicit fatue: hic enim est vox et sermo, quia aliquid significo, et ita distinguit Gregorius ; et, cum istae se habeant secundum gradus in culpa, secundum has vult distinguere gradus in poena. Sed notandum quod ira, quae est in corde sine voce et sermone, potest esse dupliciter. Potest enim ira esse in corde tantum, ita quod levis sit motus, cui non consentit ratio, sed repugnat, et haec est venialis, et de hac non fit sermo, sed de illa quae est quando aliquis vult graviter nocere proximo suo vel facto vel verbo, et talis ira, licet sit clausa in corde, nihilominus mortalis est, sicut habens adulterium in corde suo, licet non ad actum progrediatur, cum vult voluntate plena, est peccatum mortale, sicut dicit Augustinus, et per illa tria significantur gradus in poena aeterna secundum magis et minus, sicut dicit Glossa Matth. 5, 22. Unde non intelligitur quod non puniantur omnes poena aeterna, quia quaelibet est mortalis et cuilibet debetur aeterna damnatio secundum gradus maioris et minoris culpae: nam per illa tria significantur gradus maioris et minoris culpae.
II. 1-2. Sed quod obicitur quod illa tria sunt una poena, quo modo ergo plures poenae per illa designantur? dicendum quod Gregorius loquitur per quamdam similitudinem. Quando enim homo delinquit et convincitur super delicto, iudex in se iudicat et cogitat poenam eius, et istud iudicium iudicis in se est poena illi misero, quia scit se esse determinatum ad poenam a iudice. Sed ulterius, quando a iudice et assistentibus determinatur ei poena, tunc istud est illi gravius: tunc videtur ei quod immobiliter sit ad poenam determinatus; sed gravior est ei poena, quando pronunciatur sententia poenae. Primum appellatur iudicium, scilicet quando iudex apud se discutit et diiudicat de poena; secundum vocat concilium, quando scilicet aliis assistentibus determinat et tractat de ipsa ipsis ad hoc vocatis; tertium dicitur gehenna, scilicet sententiae prolatio, quia tunc est consummatio: tunc enim est poena gravissima. Et sicut crescit haec determinatio poenae in concilio respectu iudicii, et in gehenna, ita per similitudinem vult ipse dicere et adaptare quod maior poena et minor debetur irae secundum illas differentias. Et istud totum habetur ex Glossa Matth. 5, 22 super illud idem, quae dicit: "Gradus sunt in istis peccatis. Primo est irasci et hunc motum animo retinere; plus est, si vocem commotio ipsa extorsit, qua feriatur ille cui irascitur; plus etiam si certa vituperatio. Similiter gradus sunt in poena: namminus est iudicium, quando adhuc cum reo agitur et est defensioni locus; plus etiam concilium, quando iudices inter se conferunt quo supplicio damnent quem constat esse damnandum; plus etiamgehenna, ubi nulla sententiae dilatio. Et ita quodpropriis et certis modis exprimi non potuit, quibusdam similitudinibus distinctum est. Iis enim tribus, "iudicio, concilio, gehenna", diversae mansiones in aeterna damnatione pro modo peccati signanter exprimuntur".