IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 5
UTRUM ACIDIA SIT CAPITALE VITIUM.
Et ostenditur quod non. 1. Spirituale laboriosum est tristabile; sed tristabile displicet, et tale non cadit in affectione; et quod non cadit in affectione non est peccatum; ergo, cum acidia vel tristitia respiciat huiusmodi spirituale laboriosum, relinquitur quod non est unum de septem vitiis capitalibus.
2. Item, capitale vitium dicitur capitale, non quia nascitur ex alio, sed alia ex ipso; sed acidia sive tristitia nascitur ex alio; ergo non est capitale. — Minor patet, quoniam acidia fugit spirituale laboriosum, sicut dictum est, et hoc propter aliquod delectabile, quod ei advenit ex fuga illius laboriosi sive tristabilis; ergo istud peccatum nascitur ex appetitu vel amore inordinato alicuius delectabilis; ergo ex alio peccato nascitur, et ita non est capitale.
3. Item, dicit Gregorius quod ex perturbatione irae nascitur tristitia; sed ira est vitium capitale; ergo tristitia sive acidia nascitur ex alio capitali; ergo ipsa non est vitium capitale, sicut non diceremus quod torpor esset capitale, quia sequitur ex acidia.
Contra. a. Gregorius in enumeratione exercitus diaboli ponit ipsam esse vitium capitale; ergo est vitium capitale.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod tristabile illud non displicet nisi quia eius oppositum placet, id est quies, et quia placet inordinate, ideo facit peccatum; cadit ergo acidia in affectione ratione illius libidinis vel amoris inordinati antecedentis ad istam displicentiam sive tristitiam.
2. Ad secundam rationem dicendum quod, licet acidia vel tristitia nascatur ex amore libidinoso, nihilominus est vitium capitale: amor enim ille libidinosus radix est peccati cuiuslibet generalis, sicut dicit Augustinus. Unde nasci ex illo non impedit quin sit vitium capitale, cum amor ille non sit peccatum separatum, immo causa et radix essentialis cuiuslibet peccati, sine qua non est peccatum. Unde quando dicimus iste amat voluptuosum in quiete et ideo fugit laboriosum, fugere laboriosum iste est motus illius peccati acidiae, amare autem voluptuosum in quiete istud est radix eius, et haec duo unum peccatum perficiunt et non duo. Et ideo patet quod tunc non nascuntur ex alio peccato, quia non distinguitur in peccato, sed faciunt unum peccatum.
3. Ad tertiam rationem dicendum quod sequi ex peccato capitali est dupliciter: uno modo coordinatione essentiali, secundum hoc dicimus quod tiliae capitalium vitiorum sequuntur ex ipsis, et hoc modo sequi vel generari ex capitali vitio, sicut ex ira, bene impediret vitium esse capitale, quod ex ipso sequeretur; alio modo generatur aliquid ex capitali vitio, ita quod non est coordinatio essentialis unius ad alterum, sed accidentalis: sic sequi ex uno capitali non impedit esse capitale, quia non sequitur tamquam filia; hoc modo sequitur acidia vel tristitia ex perturbatione irae, non quod sit eius filia, sed quandoque contingit quod ex ipsa sequitur.