IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 4
DE CAUSA ET RADICE ACIDIAE.
Quarto quaeritur de causa istius peccati et radice, utrum scilicet ex amore sit vel libidine, secundum quod libido dicitur esse principium omnis peccati.
Ostenditur autem quod non, 1. quoniam amor ille inordinatus sive libido, quod idem est, et acidia ex opposito se habent: libido enim dicitur improba voluntas respectu eius quod placet; sed acidia sive tristitia dicitur respectu eius quod displicet; ergo per oppositum se habet ad illum amorem inordinatum sive libidinem; ergo non reducitur ad illum tamquam ad radicem vel principium. Ex quo sequitur quod acidia non sit peccatum, cum omne peccatum ad illam reducatur tamquam ad radicem sive principium, sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum, secundum Augustinum, in libro De libero arbitrio: Licet timor male humilians et amor male accendens opponantur, nihilominus timor male humilians nascitur ex amore male accendente, sicut cum aliquis occidit alium hominem quem timet, et hoc quia amat vivere sine metu, et iste amor sive libido movet ipsum. Unde, cum sint duae radices peccatorum, scilicet timor et amor, tamen timor semper reducitur ad amorem et causatur ab illo — sicut habetur in Glossa super Psalmum: "Incensa igni et suffossa", et ideo dicitur amor sive libido simpliciter esse radix omnis peccati, quia nusquam causatur peccatum ex timore quin amor praecedat timorem radicaliter — similiter dicimus hic quod, licet homo tristetur in hoc peccato, haec tamen tristitia radicatur in aliquo quod sibi placet. Et ita patet radix et causa istius peccati.