Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 7

DE COMPARATIONE ACIDIAE AD INVIDIAM.

Septimo quaeritur de comparatione acidiae ad invidiam, utrum sint unum peccatum vel duo.

Et videtur quod unum, 1. per hoc quod dicitur Prov. 17, 22: "Spiritus tristis exsiccat ossa", Glossa: "Qui "tristitia saeculi, quae mortem operatur", agitur, pinguedinem divinae caritatis in robore virtutum, quas exercere videtur, haberenullatenus valet". Ex quo habetur quod opponitur caritati; sed amor caritatis respicit bonum in altero et bonum in se ipso, et tamen una virtus est: unde non per hoc distinguuntur duae virtutes; ergo similiter in eius opposito idem est vitium quod respicit bonum in se et bonum in alio; sed acidia respicit bonum in se, quia acidia est taedium interni boni a Deo collati, invidia autem respicit bonum in alio, quia invidia est odium alieni boni; ergo acidia et invidia sunt unum vitium.

2. Item, dicit Damascenus quod "acidia est tristitia aggravans". Sed invidia est tristitia aggravans ; ergo invidia est acidia; ergo unum vitium. — Minor patet, quia tristitia in alienis bonis est tristitia aggravans, et haec est invidia.

Ad oppositum est illud a. quoniam acidia et invidia sunt duo capitalia vitia ad invicem distincta.

[Solutio]: 1. Ad hoc dicendum quod caritas, cum sit oppositum invidiae et acidiae, non est proprie oppositum illis; ratio autem procedit acsi esset proprie oppositum. Proprie autem oppositum invidiae, sicut dicit Philosophus, est nemesis, quae est medium invidiae et epicheratiae, virtus scilicet qua fit congratulatio in alienis bonis et compassio in alienis malis. Acidiae vero opponitur bona laetitia, quam describit Damascenus, dicens: "Bona laetitia est quae non poenitudinem infert nec alterius nocumenti est generativa nec ultra mensuram excedit nec a studiosis operibus nos abstrahit aut "in servitutem redigit"". Sic autem acceptis oppositis, sicut unum oppositorum non est alterum, sic nec invidia est acidia vel e converso nec ad unum capitale peccatum conveniunt. — Praeterea, posset aliter responderi quod non est simile ex parte vitiorum et ex parte virtutum. Duo enim rami virtutis in una virtute possunt convenire, opposita tamen vitia inter se dividuntur tamquam duo genera. 2. Ad secundum dicendum quod illa definitio non determinat totum esse ipsius acidiae, sed in comparatione ad ἄχος: est enim ἄχος "tristitia vocem auferens". Hic autem sumitur acidia communiter et distinguitur ab invidia, quia invidia est tristitia aggravans de alieno bono, acidia vero est tristitia aggravans de proprio bono spirituali, quod tamen videtur malum, eo quod laboriosum. Unde dicit Chrysostomus: "Dices laboriosum est continua oratio; cui e contra dicitur: et quid non laboriosum eorum quae sunt virtutis?"

PrevBack to TopNext