Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 8

DE MAGNITUDINE PECCATI ACIDIAE.

Octavo quaeritur de magnitudine huius peccati.

Videtur enim esse maximum inter vitia. 1. Otiositas enim "mater est omnium vitiorum et noverca virtutum", sicut dicit Bernardus, et haec otiositas coniuncta est acidiae; de ipsa autem dicitur Eccli. 33, 29: "Multam malitiam docuit otiositas" ; cum ergo sit "mater vitiorum et noverca virtutum", per consequens erit acidia maximum peccatum.

2. Item, poena peccati proportionatur culpae; sed istud peccatum gravissimam habet poenam; ergo gravissimam culpam. — Probatio minoris. Dicitur super illud Eccli. 38, 20: "In abductionepermanet tristitia", Glossa: "Hic incipit et in futura poena durabit propter diffidentiam supernae consolationis". Cum ergo tristitia habeat poenam in praesenti continuatam poenae futurae, haec autem sit poena gravissima, acidia vero sit tristitia, patet quod acidia sit peccatum gravissimum.

3. Praeterea, dicitur de hac tristitia quod sit tristitia ad mortem, secundum quod habetur II Cor. 7, 10: "Saeculi autem tristitia operatur mortem" ; ergo est peccatum in Spiritum Sanctum, de quo dicitur I Ioan. ultimo, 16: "Est peccatum ad mortem, non pro eo oret quis" ; ergo est irremissibile; ergo maximum.

Contra. a. Infidelitas est maius peccatum quam acidia; ergo acidia non est maximum; et similiter superbia maius est quam acidia, sicut dictum est.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod contingit loqui de acidia multipliciter. Est enim uno modo accipere acidiam secundum quod ipsa terminatur et consummatur in desperatione, secundum quod dicit Augustinus quod "una est tristitia quae ad poenitentiam trahit, altera quae ad desperationem perducit". Ab illa avertat nos Deus! Loquendo ergo de acidia secundum quod terminatur in desperationem, dicimus quod ipsa est gravissimum peccatum, et hoc ratione desperationis sibi adiunctae, in quam terminatur. Et sic intelligitur illud quod dicitur Eccli. 38, 20 in Glossa: loquitur enim de tali acidia; unde dicit: "Propter diffidentiam supernae consolationis hic incipit et in futura poena durat". Hoc enim est valde grave et quasi irremediabile, quando adducitur diffidentia supernae consolationis. Hoc etiam modo loquitur de tristitia vel acidia ibidem, cum dicit: "A tristitia festinat mors", Glossa: "Animae desperanti". Ecce quod ibi loquitur de acidia illa quae habet desperationem adiunctam. — Item, loqui contingit de ipsa ratione otiositatis sibi adiunctae; haec autem otiositas occasio est multorum vitiorum. Anima enim necessario aut occupatur bonis cogitationibus aut malis. Si non est occupata bonis, tunc est valde prona ad malas, et ideo dicitur otiositas magnum malum et ratione huius otiositatis dicitur magnum malum acidia. Verumtamen ratione sui generis in se non dicitur esse maximum peccatum, immo ratione generis peccati maiora sunt superbia et infidelitas, sicut obicitur. Sed loquuntur illae auctoritates Eccli. secundum quod habet desperationem terminum, et tunc dicitur maximum ratione adiuncti vel termini, non ratione generis peccati.

3. Ad aliud quod obicitur quod est peccatum ad mortem, dicendum quod tristitia dicitur esse "peccatum ad mortem" dupliciter: uno modo, quando terminatur in desperationem veniae, et tunc proprie dicitur esse "peccatum ad mortem", et hoc modo est peccatum in Spiritum Sanctum et irremediabile. — Alio modo dicitur tristitia esse ad mortem, quia scilicet ordinat ad mortem culpae, quia sicut bona tristitia, quae est poenitentia, ordinat ad vitam, ita tristitia saeculi ordinat ad mortem, hoc est ad culpam, et hoc modo dicitur II Cor. 7, 10 quod "tristitia saeculi mortem operatur". Sed hoc modo non est peccatum maximum et irremediabile, quia in multis accidit qui sunt ad hoc dispositi, sicut in melancholicis. Unde multotiens contingit ex infirmitate melancholiae vel etiam alia, et ideo non dicitur esse maximum peccatum nec irremediabile. Unde Chrysostomus: "Cain tristatus est, sed tristitia mundi; Paulus tristatusest, sed ea quae est secundum Deum. Quae vero spiritualis est tristitia, lucrum habet maximum; quae vero saecularis est, damnum habet ultimum".

Sed iuxta hoc obicitur de hoc quod dicitur I Ioan. ultimo, 16: "Est peccatum ad mortem, non dico utpro eo oret quis". Numquid ergo esset orandum pro acidioso desperante? Quoniam, si est orandum pro illo, quid ergo dicit Ioannes?

Ad quod dicendum quod "peccatum ad mortem" dicitur dupliciter: uno modo dicitur "peccatum ad mortem" peccatum mortale, et hoc modo orandum est pro illo. Sed aliter exponitur et dicitur "peccatum ad mortem", quando aliquis ordinat ita se ipsum, quod non est talis quod pro ipso habeat effectum oratio, sicut desperans de venia, manens huiusmodi, reddit se talem ut pro eo non habeat effectum oratio, et hoc est quia ipse non coadiuvat se sicut confidens de venia: confidens enim de venia adiuvat orantem in hoc quod confidit de venia, sed iste, qui est desperans, non solum non adiuvat orantem, immo etiam ipsum impedit. In aliis enim peccatis homo bene confidit de venia vel saltem non diffidit, sed istud peccatum, quod est desperatio, diffidit de venia; unde ponit obstaculum et impedimentum ut in ipso non habeat effectum oratio, et ideo dicit: "Non dico ut pro ea aret quis".

PrevBack to TopNext