Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 1

QUID SIT AVARITIA.

ARTICULUS I.

Quid sit avaritia secundum definitionem.

Ad primum sic: I. Dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Avaritia non tantum dicitur esse appetitus pecuniae, sed altitudinis et scientiae". Videtur ergo quod avaritia sit appetitus excellentiae ad minus in scientia.

Sed contra hoc, quia secundum hoc non videtur differre a superbia, quae proprie dicitur appetitus excellentiae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod secundum illam rationem non differunt, quoniam illa definitio data est avaritiae generaliter sumptae. Potest etiam aliter dici quod hoc est differenter quod superbia et avaritia generaliter sumpta appetunt excellentiam: scientia enim tenet imaginem summi boni, licet imperfecte, et apparentiam huius appetit superbus et avarus, differenter tamen, quoniam in scientia duo sunt, excellentia et sufficientia. Appetit ergo superbus apparentiam excellentiae in scientia, cupidus vero apparentiam sufficientiae, licet hoc modo non accipiatur avaritia ut peccatum speciale, immo in quadam generalitate, et sic definit eam Augustinus hoc modo generaliter. Unde falsum est quod dicitur quod avaritia est appetitus excellentiae in scientia. Unde Adam apparentem sufficientiam appetiit in scientia, motus ex hoc quod dictum est: "Eritis sicut dii scientes bonum et malum". Et quoad hoc loquitur Augustinus, Super Genesim ad litteram.

II. Tullius autem ponit aliam definitionem avaritiae talem: "Avaritia est immoderatus amor habendi".

Sed videtur quod haec ratio non conveniat avaritiae specialiter sumptae, quoniam amor habendi potest esse communiter respectu cuiuslibet boni creati, utpote pecuniae vel huiusmodi.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod bene concedimus quod haec ratio non appropriatur, sed communiter data est de avaritia secundum quod dicitur generaliter appetitus cuiuslibet boni temporalis, secundum quod in ipso invenitur sufficientia. Unde et fortasse, quando Augustinus, XIV De civitate Dei, dicit quod avaritia "est libido habendi pecuniam", sed non ibi sumitur generaliter avaritia, sed solum pro bono mutabili subiacenti fortunae, et sic ratio Tullii potest esse appropriata respectu pecuniae. Unde nomine pecuniae, sicut dicit Augustinus, in I De libero arbitrio, "continentur omnia quorum domini sumus, quorum donandorum aut vendendorum potestatem habere videmur". Cum avaritia generaliter se habet respectu etiam scientiae, quaerendo in ea sufficientiam — est enim oculus interior ipsius animae et exterior, et secundum oculum interiorem rationis est immoderatus appetitus circa cognitionem et scientiam, secundum autem exteriorem est immoderatus appetitus habendi res exteriores subiacentes fortunae — avaritia generaliter, quae dicitur "concupiscentia oculorum", se habet respectu omnium quae inordinate possunt appeti secundum oculum interiorem et exteriorem, quaerendo in illis sufficientiam; proprie tamen, ut dicitur quoddam speciale peccatum, est respectu bonorum fortunae, quae nomine pecuniae intelliguntur. — Vel potest sumi definitio Tullii communiter, non trahendo eam ad specialitatem, et sic convenit avaritiae generaliter sumptae.

ARTICULUS II

Quid sit avaritia secundum nomen.

Iuxta hoc quaeritur de nomine avaritiae, utrum scilicet nomen avaritiae aliquando sumatur in bono et non semper in malo, sicut et in bono aliquando accipitur nomen irae.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod sic, sed rarissime - unde super illud Habac. 2, 6: "Vae qui multiplicat non sua", Glossa: "Est bona avaritia doctoris ecclesiastici, qui studioso labore plures sibi semper cupit facere discipulos, sed "vae illi, qui aggregatdomui suae"" — frequentius enim sumitur in malo, diversimode tamen, quoniam tripliciter. Uno modo dicitur radix cuiuslibet peccati, et hoc quandoque sub nomine cupiditatis, I Tim. ultimo, 10: "Radix omnium malorum cupiditas" ; et dicit Chrysostomus: "Arxomnium malorum est philargyria", quod idem est quod avaritia sive amor argenti. Quandoque etiam sub nomine avaritiae dicitur radix cuiuslibet peccati; unde super illud I Tim. ultimo, 10: "Radix omnium" etc., Glossa: "Aliqui libri habent radix omnium malorum avaritia", et sic posset communiter intelligi dicta definitio, quam ponit Tullius. — Alio modo sumitur prout est tertia radix peccatorum, ex opposito divisa contra concupiscentiam carnis et superbiam vitae, secundum quod dicitur I Ioan. 2, 16: "Omne quod est in mundo aut est concupiscentia carnis aut concupiscentia oculorum" etc., et istud sic exponitur in pluribus locis. Unde Augustinus, De vera religione, hic dividit tres radices peccatorum secundum ista tria appetitiva, honores, delicias et divitias, et sic non solum est pecuniae, sed etiam scientiae. — Tertio modo sumitur secundum quod est peccati capitalis species, et sic dicitur "libido vel appetitus inordinatus bonorum mutabilium subiacentium tortunae", tamen praecipue pecuniae, licet alia appetat. Et ideo quasi per quamdam appropriationem retinuit sibi nomen philargyriae, quoniam ut frequentius et universalius fertur appetitus super argentum, cum sit pretiosum; et quia universalius est in usu [quam aurum] quod est pretiosius, ideo etiam potius dicitur amor argenti quam auri.

PrevBack to TopNext