IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 6
UTRUM AVARITIA SIT VITIUM SPIRITUALE AN CARNALE.
Et videtur quod spirituale, a. per illud quod dicit Gregorius, in fine Iob, quia illud peccatum nominat inter spiritualia; est ergo spirituale.
Contra. 1. Spiritualia peccata, quia spiritualia sunt, videntur posse inesse diabolo: cum ipso enim communicamus ratione naturae spiritualis; sed avaritia non inest ei; ergo non est spirituale.
2. Item, alia quatuor spiritualia insunt ei; ergo et istud eadem ratione deberet inesse ei, si esset spirituale; ergo, si non inest, non est spirituale.
3. Iuxta hoc quaeritur: Cum motus luxuriae magis elongetur a natura spirituali et plus appropinquet naturae carnis quam motus avaritiae, cum motus luxuriae videatur posse diabolo inesse, ut patet in daemonibus incubis, quare non similiter motus avaritiae? Et videtur quod multo magis secundum istud.
[Solutio]: 1-2. Et dicendum quod spiritus humanus, etsi sit coniunctus corpori, est tamen separabilis a corpore, et ideo dupliciter potest considerari, et iuxta hoc etiam potest aliquid dici spirituale dupliciter: vel quod inest spiritui in quantum est separabilis, et sic inest ei in quantum spiritus est, et sic dicitur quoad hoc communicare cum natura angelica, et sic est verum quod peccatum spirituale, quod inest spiritui, inest diabolo, sicut superbia, ira, invidia, acidia. Similiter dicitur spirituale, quod inest spiritui in quantum regit corpus et appetit ea quibus indiget corpus vel quibus indigere videtur, et iuxta inordinationem huiusmodi appetitus spirituale sumitur quod est in avaritia, quoniam auro vel argento non indiget anima propter se, sed potius propter corpus. Sed cetera, quae dicuntur spiritualia, insunt animae in quantum est natura distincta a corpore. De acidia tamen dicimus quod uno modo copulatur cum cupiditate, alio modo cum superbia, quoniam aliquando oritur ex hoc quod appetitur quies corporis, aliquando ex vagatione spiritus, quoniam taedet bene agere.
3. Ad illud quod obicitur de daemonibus incubis, dicimus quod in ipsis non est motus luxuriae secundum veritatem, quoniam non habent corpora unita per modum unionis perfectionis cum perfectibili, sed potius motoris cum mobili, sed est ibi illusio et deceptio. Et de hoc magis alias. Et eodem modo dicimus quod in avaritia decipit per creaturas mundi, Sap. 14, 11: "Creaturae Dei in odium factae sunt et in muscipulam pedibus insipientium".