IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 7
UTRUM ALIA PECCATA, QUAE SUNT CIRCA AMOREM TEMPORALIUM, SUB AVARITIA CONTINEANTUR.
Septimo quaeritur de aliis peccatis quae sunt circa amorem temporalium, utrum sub avaritia contineantur. Et primo, de ambitione; secundo, de prodigalitate; tertio quaeritur de aliis, de quibus loquitur Philosophus.
ARTICULUS I.
De primo sic: videtur quod ambitio habeat reduci ad cupiditatem, 1. quoniam ipsa est cupiditas honorum subiacentium fortunae.
Contra. a. Dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Ambitio saeculi facit superbos, concupiscentia vero curiosos". Ergo reducetur potius ad superbiam quam ad avaritiam.
b. Item, idem, in libro Confessionum: "Iubes, Domine, ut contineam a "concupiscentia carnis etconcupiscentia oculorum et ambitione saeculi"". Per ambitionem saeculi intelligit superbiam; ergo ambitio ad superbiam reducitur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ambitio est appetitus potentiae; potentia autem potest appeti prout per illam acquiritur apparens honorificentia, et sic reducitur ad superbiam; vel prout apparens abundantia vel sufficentia, et sic reducitur ad concupiscentiam oculorum. Unde Augustinus, in I Confessionum: "Avaritia possidere vult multa, et, Domine, possides omnia". Potentia vero intelligitur in possessione omnium; unde Psalmus: "Ecce cognovi quoniamDeus meus es", Glossa: "Quantumlibet avarus sis, sufficit tibi Deus; etenim avaritia terram quaerit possidere totam, adde et caelum, adde, quod plus est, qui fecit caelum et terram".
ARTICULUS II
Utrum prodigalitas sit vitium.
Et videtur quod non. 1. Prodigalitas enim aut est capitale vitium aut ad aliquod reducibile. Si sit capitale, ergo ad minus erunt octo capitalia; sed dicit Gregorius quod tantum septem sunt. Si ad aliud reducibile, quaeritur ad quod? Non ad avaritiam, cum videantur esse opposita, sicut omnia dare et nihil dare; nec ad aliud multo magis, ut videtur.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod natura corrupta, quae inclinat ad peccatum, quia corrupta est, non inclinat ad dandum omnia, quod prodigalitas facit, ut ibi ponat finem, sed ulterius ut laudetur ipse qui dat vel ut honoretur vel fiat ditior. Et ideo prodigalitas, cum sit ad aliud vitium reducibile, non debet poni capitale: quandoque enim reducitur ad hypocrisim, quandoque ad inanem gloriam et quandoque ad avaritiam sive cupiditatem. Licet enim quantum ad ipsos pactus opponantur avaritia et prodigalitas, non tamen aliquando quantum ad finem: utrobique enim est concupiscentia rei temporalis; concupiscentia autem est ex indigentia, sicut dicit Chrysostomus: "Indigentiai est concupiscentiae principium". Ratio autem, propter quam avaritia ponitur capitale, non prodigalitas, haec est: quia corruptio naturae magis inclinatur ad complementum sui quoad sufficientiam quam ad communicationem alterius; avaritia enim est ad retinendum sibi, prodigalitas autem ad dandum alteri quod non est dandum.
ARTICULUS III
De aliis peccatis, de quibus loquitur Philosophus.
Deinde quaeritur de tertio. I. Ponit autem moralis Philosophus unam medietatem, magnificentiam, circa donationem magnarum rerum, et extrema huic medietati respondentia; aliam medietatem ponit, quae dicitur liberalitas, circa donationem parvarum rerum et similiter extrema huic respondentia. Theologus respectu huius et illius solum ponit unam medietatem et extrema sibi respondentia. Unde hoc?
[Solutio]: Ad quod dicendum quod finis moralis Philosophi est felicitas civilis nec ultra progreditur. Qui vult conservare pacem civitatis, necesse est ut in hoc attendat differentiam, ut magnis det magna et parvis parva, et ideo aliam medietatem et alia extrema determinat circa haec et circa illa: unde sua extrema ponit secundum parvum et magnum. Sed theologus attendit tamquam pro fine felicitatem aeternam: Philosophus enim ad hunc finem non potuit pervenire natura et ratione, sicut potuit fidelis argumento gratiae et ex adiutorio fidei, scilicet quod in felicitate illa attenditur ratione fruitionis. Sed, licet comparando res, posset dici hoc parvum, illud magnum, tamen comparatione ad huiusmodi felicitatem nihil dicitur magnum, II Cor. 4, 17: "Id, quod momentaneum et, leve" etc.
II. Quaeritur etiam adhuc: quia qui retinet omnia, peccat et fit avarus; qui dat omnia, non videtur peccare, sed magis aggredi perfectionem Evangelii et adimplere consilium; ergo dare quod dandum est cum ceteris circumstantiis debitis erit habens tantum unum extremum.
[Solutio]: Et dicendum quod dare omnia propter Christum non dicit extremum secundum superfluitatem, sed magis perfectionem, secundum quod dicitur Matth. 19, 21. Sed ibi est extremum secundum superfluitatem, scilicet dare omnia propter finem temporalem vel propter quaestum temporalem vel honorem vel aliquid huiusmodi, et ita dare omnia potest esse et perfectionis actus et actus vitii. Non autem sic est de hoc quod est retinere omnia, quoniam illud non potest fine debito formari: non enim possum propter Deum velle retinere omnia, ut sic esset altera differentia.