Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 9

DE MAGNITUDINE PECCATI AVARITIAE

ARTICULUS 1

Utrum peccatum avaritiae sit tantum quantum peccatum idololatriae.

Nono quaeritur de magnitudine huius peccati. I. Et primo in comparatione ad idololatriam.

Videtur enim quod peccatum avaritiae sit tantum quantum peccatum idololatriae, 1. per hoc quod dicitur super illud Ephes. 5, 5: "Avarus, quod est idolorum servitus", Glossa: "Aequat avaritiam idololatriae" ; et intra: "Vel ideoavaritia aequata est idololatriae, quia" etc. Et ita peccatum avaritiae est tantum quantum peccatum idololatriae.

2. Item, Col. 3, 5: "Avaritia, quae est idolorum servitus", Glossa: "Tam fugienda est sicut idololatria, cui simile et par vitium est, quia rebus pro Deo servit" ; et infra: "Recte idololatriae comparat avaritiam, quae est non dispar malitia".

3. Item, Isai. 2, 7: "Repleta est terra argento et auro", Glossa: "Inter idola avaritia computatur". Sic ergo vel est idololatria vel pars idololatriae et tantum peccatum quantum idololatria.

Contra. a. Avaritia est contra humanam aequitatem; sed idololatria est contra divinam maiestatem, quod patet per illud quod dicitur super illud Ephes. 5, 5: "Idololatria Dei honorificentiamusurpat et sibi vindicat". Ergo haec non est illa nec pars illius; ergo nec tantum peccatum.

II. Praeterea, quare dicitur avaritia "idolorum servitus" ? Respondetur per id quod dicitur Philipp. 3, 19: "Quorum Deus venter est" etc., Glossa Augustini: "Hoc ab homine colitur, quod prae ceteris diligit". Sed avarus prae ceteris diligit pecuniam, etiam super Deum; ergo etc.

Sed ostenditur quod similiter deberet diei hoc de gula, 1. per eamdem Glossam, quae praecipue ad hoc adducitur; unde subditur in eadem Glossa: "QuiaDeus omnibus rebus maior est et melior, plus omnibus diligendus est, ut colatur; illi autem Deum faciunt ventrem" etc.

2. Item, Osee 12, 8: "Inveni idolum mihi", Glossa Interlinearis: "Sicut guloso "Deus venter est", ita avaro aurum".

3. Forte dicetur quod avarus servit pecuniae sicut est Deo serviendum et sicut idololatra servit idolo, et ideo ratione servitutis hoc dicitur. — Sed obicitur tunc quod similiter esset tunc in gula, per illud ad Rom. ultimo, 18: "Huiusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed ventri suo".

4. Praeterea, ista servitus videtur esse generalis in omni peccato per hoc quod dicitur Ioan. 8, 34: "Qui facit peccatum servus est peccati", et ita posset tum: illud dici de omni peccato.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod bene concedimus quod idololatriae non aequatur avaritia in quantitate peccati. Unde dicimus ad illud quod non est aequalitas vel comparatio in proportione, sed in proportionalitate, ut vult Chrysostomus, quoniam sicut idololatra se habet ad idolum, sic in quadam similitudine avarus ad nummum. Et quaerit Chrysostomus quare avaritia comparetur idololatriae et avarus idololatrae. Et postmodum respondet sic: "Habent multi pecunias, et eis uti non audent, sed ut sacra deponunt, ad nepotes et pronepotesintactas transmittunt; libentius oculos traderent quam hoc sculptile. Illi in multis non obediunt idolo, ii autem subiciuntur pecuniae. Illi sculptilibus oves et boves immolant; avaritia dicit: immota mihi tuam ipsius animam". Nota ergo similitudinem, quod sicut sancti viri venerantur reliquias sanctorum nec eas prae reverentia tangere audent, sic avarus se habet respectu pecuniae. Et iterum, quoniam in immolatione excedit avarus idololatras: plus enim est immolare se quam sua.

Aliter etiam exponitur illa proportionalitas, Ephes. 5, 5 sic dicendo: "Avaritia aequata est idololatriae, quia sicut idololatra Dei honorificentiam usurpat et sibi vindicat, ita avarus res Dei, quas Deus vult servariindigentibus, usurpat sibi et recondit". Aliter voluerunt aliis exponere, ut solum esset proportionalitas in genere, ut sicut idololatria magnum peccatum est, ita avaritia. Aliter etiam exponitur Glossa ad Col. 3, 5: "Sicut idololatra nititur Deo auferre gloriam, ne solus nomen divinitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quae Deus pro omnibus fecit".

II. Ad aliud quod obicitur de servitute, respondemus concedendo quod, etsi non simpliciter, tamen quoad hoc est effectus idololatriae in omni peccato, quoniam ibi praeponitur in dilectione bonum commutabile bono incommutabili quoad effectum, licet non quoad intellectum sive aestimationem. Sed e contra Deo super omnia debemus dilectionem et ipsi soli honorem latriae exhibere et in ipso solo confidere, de qua confidentia et eius opposito dicitur Ierem. 17, 5-7. Quoad hoc ergo quod omnis peccator postponit Deum principaliter in dilectione rei mutabilis quam diligit, est ratio servitutis in omni peccato.

Sed adhuc plus est in gula; propter quod dicitur illud ad Rom. ultimo, 18, et ad Philipp., quoniam qui colit recte Deum, omnia facit ad nutum eius; sed "gulosus omnia ad voluntatem sui ventris facit", secundum quod dicitur in Glossa ad Philipp. 3, 19 et in Glossa super illud ad Rom. ultimo, 18: "Aliis enim adulantur et aliis detrahunt, ut ventrem suum possint adimplere". Tamen hoc non est intelligendum de omni guloso, sed de eo qui est in hoc peccato profundatus. Similiter est de avaro, quia quidquid facit, facit ut congreget pecuniam et ut aggregatam custodiat, cum tamen Deus dederit temporalia ad hoc ut dispergantur, non ut custodiantur: dispergere enim domini est, sed famuli custodire. Unde Chrysostomus, loquens de avaro, dicit: "Custodire famuli est, consumere dominationis est. Cum ergo custodias et non dispergas, famulus es; sed non ideoaccepisti pecuniam ut eam custodias, sed ut eam distribuas. Si vellet eam Deus custodire, nequaquam, eam omnibus dedisset".

Quia tamen adhuc illud servire posset inveniri in guloso, et ita secundum hoc gula deberet dici "idolorum servitus", ideo ulterius notandum est quod servire avari est in maxima proximitate servituti idololatriae. Licet enim idolum ratione formae artificialis sit aliquid, tamen quoad hoc quod idololatra credit in eo esse potentiam ad subveniendum, nihil est; unde I Cor. 8, 4: "Scimus quaniam idolum nihil est". Tamen quandoque ad deceptionem idololatrarum praesidet ibi diabolus et dat responsa, Habac. 2, 19: "Omnis spiritus non est in visceribus eius", Glossa: "In universis idolis haereticorum et figmentis diaboli nulla est gratia Spiritus Sancti, sed cum imaginem divinitatis et pulcritudinem dogmatum praeferre videantur, nihil est in eis spirans et vitale". Item, "error humanus aurum et argentum, gemmas et sericum, quibus oblitasunt vel opertaidola, pro fulgore deos aestimant, quibus formam, sed non vitam, artifex dare potest". Ecce quod "idolum nihil est" quantum ad illud quod credit ibi esse idololatra. Nec in idolo est aliquis spiritus unitus: est enim quoddam figmentum purum sine veritate subsistente, et ideo ipsi idolo, quod est quasi nihil et est infimum valde inter omnia, appropinquat; similiter pecuniae, quod est infimum inter omnes creaturas: hoc autem est bonum mutabile terrenum, et maxime metallum, quod appetit avaritia. Et ita patet quod avaritia in maxima similitudine se habet ad idololatriam, quia sicut ista colit nihil, et ista nihil. Nobiliora enim sunt bona, quae appetunt alia peccata, ut patet in gula, quae appetit cibum, qui ordinatur ad sustentationem naturae, et similiter luxuria appetit coitum, qui ordinatur ad conservationem naturae. Sed, cum in rebus mutabilibus sint quaedam superiora, quaedam media et quaedam infima, corpus terrenum est infimum, et adhuc in ordine terrenorum corporum metallum est magis infimum, licet in ordine metallorum unum sit superius quoad nobilitatem et pretiositatem altero. Et ideo inter omnia corpora illud, respectu cuius attenditur avaritia proprie, in maxima proximitate se habet ad idolum. Nec sic est de rebus esibilibus, quoniam illae de se ordinantur ad sustentationem naturae humanae et proximo et immediate, non sic aurum et argentum, sed solum ad pretium.

ARTICULUS II.

Utrum avarus peior sit daemoniaco.

Quaeritur etiam utrum avarus peior sit daemoniaco.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicit Chrysostomus, loquens de daemoniaco illo, de quo legitur Marc. 5, 2-20, et comparat ei avarum per simile ei in contrario, ita dicens: "Quemadmodum denudationem daemoniaco facit insania, ita [circumamictum]hoc insaniae operatur philargyriae, quoniam sicut ille se denudat, sic iste congregat; denudatione autemilla hoc coopertorium miserabilius est". Daemoniacus enim in hoc quod se denudat, non nocet nisi sibi, et in hoc casu tantum loquitur, sed avarus nocet sibi et aliis. Sic ergo avarus peior est daemoniaco, in quo est ratio ligata.

b. Item, difficilius adhaeret sive obedit daemoniacus daemoni quam avaritiae concupiscentia. "Nam illi non obediunt in quibusdam, ii autem in omnibus subiciunt se pecuniae" ; unde Eccle. 10, 19: "Pecuniae obediunt omnia".

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod quoad hoc quod in daemoniaco est ratio ligata — unde non habet liberam rationem, ut in illo statu possit exire in bonum et duci ad poenitentiam — et quoad hoc quod illa ligatio non est in daemoniaco nisi per poenam: de tali enim loquitur Chrysostomus, et in avaro est per culpam et avarus et sibi et aliis nocet, talis daemoniacus solum sibi, bene concedimus quod quoad hoc peius est quam in daemoniaco.

PrevBack to TopNext