IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 8
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 8
DE OPPOSITO AVARITIAE.
Et videtur a. quod caritas sit ei opposita, per hoc quod dicitur super illud Psalmi: "Bonum mihi lex oris tui", Glossa: "Illa lex estcaritas", alterum refertur ad cupiditatem; nam caritas tendit et trahit sursum, cupiditas deorsum. Opponuntur ergo caritas et avaritia.
b. Item, videtur quod liberalitas sit ei opposita, cum illa sit in dando omnia, avaritia in retinendo.
c. Item, videtur quod prodigalitas, quae est in male omnia dando, avaritia vero in male omnia retinendo.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod cupiditas generalis opponitur caritati, secundum quod cupiditas est appetitus inordinatus rei mutabilis propter se et caritas est appetitus rei immutabilis, quoniam, si rei mutabilis, hoc est in quantum est ordinata vel relata ad incommutabile bonum. Specialis autem avaritia, quae determinatur circa bonum fortunae subiacens, directe opponitur liberalitati. — Vel aliter distinguendum est: quoad actum interiorem, qui est diligere quod non est diligendum, opponitur caritati; quoad exteriorem liberalitati et prodigalitati: exterior enim actus consistit in retinendo. Et ita patet quod differenter opponitur avaritia prodigalitati et liberalitati, quoniam liberalitas est sicut medietas.