Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 3

UTRUM PRIMUS MOTUS NUTRITIVAE SIT PECCATUM.

Tertio quaeritur I. utrum primus motus nutritivae sive appetitivae in nutrimento sit peccatum.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur super illud ad Rom. 7, 7: "Non concupisces", Glossa: "Prohibet motum, ne ducatur ad consensum". Prohibet ergo hic ne primus motus concupiscibilis ducatur ad consensum; sed primus motus nutritivae est motus concupiscibilis sicut et generativae; ergo sicut primus motus in generativa secundum se, cui non est consentiendum, est peccatum, ita et in nutritiva.

2. Item, in irascibili est talis motus; ergo et in concupiscibili erit.

3. Item, potentia concupiscibilis ita se habet immediate ad nutritivam sicut ad generativam et ita habet nutritiva obiectum primum, respectu cuius potest dici motus inordinatus, sicut et generativa; ergo potest hic determinari primus motus sicut et ibi.

4. Item, Augustinus: "Est tentatio a carne, quae est semper cumpeccato, etsi ei tamen non consentiatur". Sed tentatio a carne communis est generativae et nutritivae; ergo tentatio nutritivae est semper cum peccato sicut et generativae.

5. Item, videtur quod magis debeat esse motus primus in nutritiva qui sit peccatum quam in generativa, quia primum peccatum fuit peccatum gulae ; ergo secundum hoc magis fuit corrupta, ut videtur, nutritiva quam generativa; quare, si in generativa secundum se sit primus motus et est peccatum, videtur quod in nutritiva multo magis.

6. Item, secundum Augustinum, in libro De Trinitate, in omni tentatione a carne est ponere serpentem, mulierem et virum: per serpentem intelligitur motus sensualitatis; sic ergo in nutritiva inordinata est ponere talem motum sicut et in generativa, scilicet primum motum.

[Solutio]: Ad hoc dicitur quod bene verum est quod in nutritiva est motus peccatum, sed non semper est primus, motus peccatum, sicut in generativa, sicut iam probatum est per hoc quod dicit Augustinus, quod "tentatio ex carne est cum peccato, etsi ei non consentiatur".

II. Sed occasione huius quaeritur quo modo hoc sit verum.

Et arguitur ad contrarium, 1. quoniam, secundum quod in pluribus locis Augustinus ostendit, "nullus peccat in eo quod vitarenon potest" ; sed talem primum motum nullus vitare potest; ergo non est peccatum.

2. Praeterea, specialiter videtur hoc, quoniam ut in pluribus non potest perfecte discerni inter appetitum nutritivae licitum et illicitum. Unde Gregorius: "Eo tempore, quo necessitati debitum solvitur, quia per esum necessitati voluptas miscetur, quid necessitas [petat], quid voluptas, ignoratur". Primus ergo motus, qui tunc circa hoc erit, licet non videatur ordinatus, non videtur debere imputari ad peccatum.

3. Item, Augustinus, X Confessionum: "Dum ad quietem saturitatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu insidiatur mihi laqueus concupiscendi: ipse enim transitus voluptas est; et cum salus sit causa comedendi et bibendi, adiungit se tamquam pedissequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat quod causa salutis me facere vel dico vel volo". Videtur ergo quod hic excuset ignorantia et ista mixtura necessitatis et voluptatis; ergo non debet imputari ad peccatum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum concedendo quod in nutritiva est primus motus sicut et in generativa, tamen quoad hoc est dissimile quod omnis motus etiam primus generativae est peccatum nisi per sacramentum matrimonii excusetur, non tamen sic omnis motus nutritivae. Concedimus enim quod eius motus primus potest esse peccatum, non tamen omnis, quoniam potentia concupiscibilis etiam in nutritiva corrupta est, licet non tantum quantum in generativa, et etiam respectu sui obiecti movetur pluries in suo primo motu illicite. Quandoque etiam potest homo praevenire ut non surgat motus illicitus in nutritiva, et quando non facit ut non surgat, et potest, iste motus est peccatum. Similiter postquam surrexerit, licet non potuerit impedisse ut surgeret, si non resistit prout debet, imputatur ad peccatum.

2. Ad illud ergo quod obicitur quod frequentius ibi ignoratur quid sit voluptatis et quid necessitatis non potest facile percipi, et etiam quod quasi semper admiscetur voluptas cum necessitate: bene concedimus quod non est ibi semper perceptibile quid licitum, quid illicitum, sicut nec in aliis peccatis, ut patet in ira; multotiens credit homo irasci contra Vitium et irascitur contra personam, nec de facili potest percipi. Sed ista ignorantia processit ex peccato tamquam poena, quoniam non fuit in Adam ante lapsum, sed potius in ipso erat potentia discernendi inter haec. Non ergo ista ignorantia omnino excusat peccatum, tamen tali peccato, ubi sic est illicitum, non debetur nisi poena temporalis. Tamen ipsa unctio frequentius docet sanctos ut sciant discernere quid sit necessitas et quid voluptas, licet ratio de se ad hoc non attingat.

3. Ad id autem quod dicitur de voluptate, dicimus quod est voluptas naturalis, et quando ista se admiscet, non propter hoc est peccatum; et est voluptas libidinis, et haec facit ibi peccatum, quod est excessus mensurae.

III. Sed obicitur de motu illicito nutritivae ut attingit interiorem partem rationis, quae dicitur mulier, et non solum sensualitatem. Quaeritur, si sit ibi morosa delectatio, utrum sit mortale peccatum.

Quod sic, videtur, 1. per simile de motu generativae; et magis videtur quod deberet esse hic, quoniam magis videtur esse corrupta, cum Adam secundum motum eius illicitum peccaverit; et ita, si ex parte motus illiciti generativae, cum est delectatio sic morosa, est peccatum mortale, etiam ex parte ista.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non est simile, quoniam generativa non solum est potentia personae, sed naturae, et utroque modo fuit corrupta prout per ipsam debebat fieri propagatio, et ideo simul concurrunt libido et vitiosa propagatio nisi sit excusatio per matrimonium; sed nutritiva et ceterae potentiae non sunt ita principia alterius. Unde potentiae personae sunt, non naturae universalis, et ideo solum habent unam corruptionem. Non negamus tamen quin aliquando talis motus possit esse peccatum mortale, sed non oportet quod omnis aut semper.

IV. Sed adhuc obicitur de eo quod dicit Augustinus, in libro De conflictu vitiorum et virtutum: "Sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes debet unusquisque accedere, nequaquam in illis voluptatem appetens, sed necessitati succurrens". Sed aeger ad voluptatem nihil accipit de medicina nec ultra id quod credit congruere naturae suae, et, si ultra acciperet scienter, videretur peccare; ergo similiter et hic.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod quoad hoc dicitur cibus sumendus ut medicina, quoniam, cum in nobis sit continua deperditio, ad hoc sumitur ut fiat e contra restauratio, et sicut aeger medicinam cum timore accipit nec ibi appetit voluptatem, sic debet se habere homo quoad cibum. Tamen quoad id quod est accipere ultra necessitatem, non est simile, quoniam non est ita determinatum praecise quid est ad necessitatem hic sicut ibi. Verbi gratia, est aliquis qui non vult comedere nisi semel in die, plus comedet in una vice quam si his comederet, quoniam aliter cibus semel sumptus non sufficeret ad totam diem, nec tamen quoad hoc peccat, dummodo non excedat tantum ut per hoc impediatur ab operibus suis, maxime spiritualibus, ut illi qui se ingurgitant.

V. Sed contra id quod dictum est de similitudine generativae et nutritivae obicitur, quoniam generativa, ut dictum est, corrupta est secundum se et prout est traductiva, sed nutritiva tantum secundum se; sed constat quod utraque corruptio generativae poenalis est; cum ergo inclinet generativa ad peccatum, plus est ibi de inclinativo quam in nutritiva; ergo maior excusatio; ergo minus peccatum; potius ergo diceretur peccatum vel veniale vel mortale in motu nutritivae quam generativae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod hoc non sequitur, quoniam cum duplici corruptione generativae est duplex causalitas peccati, et ipsa ratio declinat post causalitatem sequentem poenalitatem nec est separare causalitatem a poenalitate. Unde fomes, qui est pronitas ad peccatum, maxime viget ibi, et ideo non est maior excusatio nec minus peccatum, sed potius e contra. Non autem ita est in nutritiva, quoniam in generativa est duplex corruptio, personae et naturae, et utraque est poena respectu praecedentis peccati et causa respectu sequentium, in nutritiva vero tantum est corruptio personae.

PrevBack to TopNext