IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 4
UTRUM GULA SIT PECCATUM CAPITALE.
Quod non, videtur, 1. per hoc quod dicitur super illud Deuter. 7, 1: "Cum deleverit Dominus gentes multas coram te", Glossa Isidori: "De gastrimargia commessatio et ebrietas". Ergo nec hoc nec illud sunt capitalia vitia, cum oriantur ex alio.
[Solutio]: 1. Et dicendum quod gula uno modo accipitur generaliter, prout continet excessum mensurae tam respectu cibi quam respectu potus, et sic idem est quod gastrimargia, et sic est capitale ; alio modo, prout continet tantum excessum mensurae respectu cibi, et sic est ex opposito divisa contra ebrietatem, quae dicit excessum mensurae in potu, et sic nec hoc nec illud est capitale.
II. Quaeritur etiam: Si contingat moveri inordinate circa visum, auditum, olfactum, sicut dicit Augustinus, X Confessionum, sicut circa gustum et tactum, quare non determinantur capitalia peccata circa inordinationem motuum istorum sensuum sicut aliorum?
1. Unde de inordinate motu circa auditum dicit Augustinus, X Confessionum: "Cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res ipsa, quae canitur, moveat, poenaliter me peccare confiteor, ettunc mallem non audire cantantem". Similiter ibidem require de inordinatione motuum illorum.
2. Item, est virtus principalis cohibens passiones sensibiles quoad omnes sensus, scilicet temperantia ; ergo ex opposito debet determinari circa motum earum inordinatum vitium capitale.
4. Praeterea, maxime videtur quod deberet vitium determinari circa inordinationem visus, quoniam est sensus generalis; unde nomine ipsius multotiens intelliguntur omnes sensus.
[Solutio]: 1-3. Ad quod dicendum quod sensus tactus et gustus respiciunt esse: est enim tactus propter esse, gustus vero ut conservetur esse; sed sensus alii magis sunt ad discernendum quid conveniens, quid disconveniens. Si vero sunt ad delectandum, hoc non est in convenienti re essentialiter, sed secundum accidens, et tunc, si sit delectatio inordinata, non erit propter hoc capitale vitium, sed potius vitium reducibile ad aliquod vitiorum. Verbi gratia, solent homines ad maiorem delectationem in prandiis velle audire et conviviis pulcros sonos, et in hoc peccant, sed hoc reducitur ad peccatum gulae, Isai. 5, 12: "Cithara et lyra et tympanum in conviviisvestris, et opus Dei non respicitis", hoc est dicere: ut magis ibi delectemini. Potest iterum esse ut sint inordinati motus circa illos tres sensus propter curiositatem, et sic possunt reduci ad inanem gloriam vel concupiscentiam oculorum.
4. Quod autem dicitur de sensu visu quod est sensus generalis, istud nihil facit ad hoc, quoniam hoc est solum ratione nominis sui vel ratione eorum quae ostendit, propter quae deservit intellectui. Quod etiam dicatur nobilior sensus, hoc est in relatione ad obiectum. Sed haec non faciunt ad determinandum capitale vitium, sed potius inordinatio appetitus circa appetibile, et sic est quod appetitiva tactus et gustus sunt appetibilia per se, alia autem per accidens.