Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 2

UTRUM EBRIETAS SIT PECCATUM MORTALE.

ARTICULUS I.

Utrum omnis ebrietas sit peccatum mortale.

Secundo quaeritur utrum omnis ebrietas sit peccatum mortale.

Et videtur quod sic. 1. Sicut enim cognoscere potest trahi ad bonum et ad malum, quoniam cognoscere suam est bonum, cognoscere non—suam est malum, ita et bibere, quoniam bibere ad superfluitatem est malum, sed bibere ad necessitatem est bonum; sed cognoscere non-suam est peccatum mortale; ergo bibere ad superfluitatem similiter; hoc autem est in omni ebrietate; ergo omnis ebrietas est peccatum mortale.

2. Item, sobrietas in medietate consistit; ergo habet extremum secundum indigentiam et secundum superfluitatem, et in utroque est peccatum mortale; sed illud secundum superfluitatem non videtur determinari nisi per ebrietatem; ergo omnis ebrietas est peccatum mortale.

3. Item, sicut cognoscere non-suam est contra ius naturae, sic ebrietas: corrumpit enim singulare quantum est de se, et ita ut prius.

4. Item d, Isai. 5, 22: "Vae qui potentes estis ad bibendum vinum", Glossa: "Ebrietas statum mentis evertit". Sed tale videtur esse peccatum mortale et ita ut prius.

5. Item, virtus non destruitur nisi per peccatum mortale; sed sobrietas, cum sit virtus, destruitur per ebrietatem; ergo ebrietas est peccatum mortale.

6. Item, super illud ad Rom. 7, 19: "Quod nolo, hoc ago", secundum Glossam: "Hoc dicitur de primis motibus, in quibus est peccatum veniale", et, si adveniat consensus, erit mortale. Sed tales primi motus possunt esse in ebrietate, ut in gula; ergo omnis consensus in motum ebrietatis erit mortalis.

7. Item, Rom. 6, 12-13: "Non regnet peccatum" etc. "neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis". Sed in omni ebrietate regnat peccatum et ipse exhibet "membra" sua "arma iniquitatis" ; ergo peccat mortaliter, cum talia prohibeat Apostolus.

8. Praeterea, ad Ephes. 5, 18: "Nolite inebriari vino", et ita est prohibitum; ergo ut prius.

Sed contra. a. Augustinus, in sermone De igne purgatorio: "Quotiens aliquis in cibo aut potuplus accipit quam necesse est, ad peccata minuta noverit pertinere". Sed Augustinus, secundum suam consuetudinem, intelligit per peccata minuta peccata venialia; ergo omnis ebrietas est peccatum veniale.

[Solutio]: a. Ad quod dicendum quod ebrietas aliquando est venialis, aliquando mortalis. Nec ex hoc quod dicit Augustinus sequitur quod omnis ebrietas sit venialis: intelligit enim quando "quis accipit plus quam necesse sit", secundum mensuram tamen imperceptibilem, quoniam, si secundum perceptibilem, ex qua evertitur status mentis, tunc peccaret mortaliter. Et dicitur accipere plus quam necesse sit secundum mensuram perceptibilem, quando primo egreditur a mensura perceptibili secundum rationem bene ordinatam ad discernendum.

1-4. Ad illud quod obicitur ad partem aliam, dicimus quod non est simile de eo quod est cognoscere non-suam et bibere ad superfluitatem, nisi ubi est excessus mensurae perceptibilis, ex qua est eversio mentis, quoniam tunc est mortale.

Sed obicitur quoniam aliquis secundum consilium medicinae accipit ad superfluitatem, ut postea evomat et purgetur; et ponamus quod scienter, tunc non videtur peccare ex quo non ex libidine facit, sicut nec peccaret si acciperet medicinam. — Ad quod dicimus quod, si hoc faciat hac intentione ut purget naturam et ex consilio discreti medici, non peccat.

Quod ergo quaeritur: secundum quid determinatur istud superfluum? dicimus quod, cum quis accipit ultra mensuram, quam exigit naturae necessitas, scienter et ex libidine, sic peccat mortaliter. Nec semper oportet quod intendat inebriari, sed quod intendat id ad quod sequitur inebriatio et sic velit delectari in creatura supra Deum. Et talibus dicitur comminatio poenae aeternae, Isai. 5, 22: "Vae qui potentes estis" etc. Nec dicitur hic potens qui plus potest ex natura, sed dicitur potens ex potentia quae venit ex prava assuetudine, ut veli t consumere bona quae data sunt ad usus hominum.

5. Ad id quod obicitur quod destruit sobrietatem: dicimus quod sobrietas potest sumi ut determinat mensuram secundum naturam determinatam, in quantum natura dicitur principium, ut homo sumat modum in potu; potest iterum sumi ut est virtus gratuita, et sic dicit habitum potentiae ex gratia ad servandum medium; potest etiam sumi ut est virtus moralis. Dicimus ergo quod ebrietas et sobrietas opponuntur ut dicunt motus et ut dicunt habitus; sed sobrietati, ut est habitus gratuitus, non opponitur ebrietas prout dicit quemcumque excessum mensurae, sed prout dicit talem qui statum mentis evertit; et tunc concedimus quod talis est mortalis; et cum est consensus in ebrietatem mortalem, tunc concedimus quod regnat peccatum et quod exhibentur "membra arma iniquitatis", aliter vero non.

ARTICULUS II

Utrum ebrietas assidua sit peccatum mortale.

Quaeritur etiam de ebrietate assidua, an sit peccatum mortale.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in sermone De igne purgatorio: "Sacrilegium, homicidium, adulterium, furtum, rapina, falsum testimonium et ebrietas, si sit assidua, et iracundia, si diu teneatur, in criminum numero deputantur. Unde tales, si se non emendaverint, non existiment se purgatorio purgari".

Contra. a. Longum et breve in tempore, multum et paucum in numero nihil faciunt ad differentiam essentiae peccati; ergo, si sit assidua, non propter hoc erit mortale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod in unica ebrietate contingit esse peccatum mortale. Unde Hieronymus, super hoc quod Dominus eiecit ementes et vendentes de templo, dicit quod multo magis eiecisset ebriosos, si ibi eos invenisset. Nec vult dicere Augustinus quod solum sit mortalis, cum est assidua, sed loquitur de hoc quod notum est et etiam universaliter verum, scilicet quando talem consequitur universaliter contemptus et libido mortalis. Unde super illud Prov. 23, 31: "Ne intuearis", Glossa: "Non vetat bibere ad necessitatem, sed morari extra tempus ultrautilitatem in vino et evacuandis certare calicibus".

PrevBack to TopNext