IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 1
QUID SIT EBRIETAS.
De primo sic: Seneca: "Nihil aliud definio ebrietatem quam insaniam voluntariam". Quaeritur ergo de ista definitione.
1. Ebrietas enim dicit privationem usus rationis ; quod ergo dicatur insania voluntaria, aut hoc est ratione temporis antecedentis istam privationem aut ratione temporis in quo est ista privatio. Non primo modo, quoniam tunc nulla est insania, sed potest adhuc uti ratione. Si secundo modo, tunc non diceretur ebrietas peccatum, quia ibi tunc non potest esse motus peccati, sed sola poena.
2. Praeterea, liberum arbitrium est "facultas rationis et voluntatis" ; sed peccatum est in libero arbitrio; ergo ubi est peccatum, est utraque facultas, non ergo ubi est privatio usus rationis, quoniam facultas dicit usum; sed ebrietas est peccatum; ergo non potest dici insania ratione temporis in quo est privatio usus rationis.
[Solutio]: 1—2. Et dicendum quod ebrietas est peccatum in habente voluntatem accipiendi potum ultra mensuram sensibilem, ex quo consequitur ut perveniat ad terminum, unde proveniat privatio rationis quoad usum. Unde in dispositione voluntatis antecedente est motus peccati, ex quo consequitur insania, quae tunc est sicut peccatum et poena. Et dicitur procedere haec insania ex voluntate, ad differentiam illius quae procedit ex infirmitate, vel involuntarie, et quoad hoc dicitur insania, quoniam sicut insano non est ut posset redire quantum ad usum rationis, sic est in ebrio ratio ligata ut tunc non exeat ratio in usu ordinato, illa tamen tantum est poena, ista autem poena et culpa. De qua Chrysostomus: "Nihil a daemoniacis differt; similiter enim inverecundaturet insanit; et daemoniaciquidem saltem miseremur, hunc autem avertimus et odimus. Quoniam autem voluntarie reddit se impotentem, quod non facit daemoniacus, propter hoc daemoniaco compatimur, illum autem odimus et fugimus".