Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 8

DE COGNATIONE EBRIETATIS.

Octavo quaeritur de cognatione ipsius ebrietatis, hoc est de effectu ebrietatis quoad peccatum incestus ipsius Loth, secundum quod dicitur, Gen. 19, 31—35, Loth inebriatus, et post commisit incestum cum filiabus suis.

a. Et de hoc dicit Augustinus, Contra Faustum: "Inebriaverunt Loth filiae eius et se nescientimiscuerunt. Quapropter culpandus est quidem, nontantum quantum ille incestus, sed quantum ebrietas meruit".

Sed obicitur 1. contra hoc quod dicitur: "Nescienti miscuerunt", quoniam videtur quod peccatum carnale non possit exerceri per illum in quo est omnino sopitum liberum arbitrium.

2. Praeterea, voluntarium dicitur id cuius principium est in ipso ; sed principium incestus fuit in ipso Loth; ergo fuit voluntarium; et fuit malum; ergo fuit peccatum; ergo non solum peccavit in ebrietate, sed etiam in incestu; ergo propter utrumque culpandus est.

3. Praeterea, si tantum esset culpandus pro ebrietate, ergo tantum pro hac deberetur ei poena, quia, ut dicitur Deuter. 25, 2, "secundum mensuram peccati erit et plagarummodus".

[Solutio]: 1-3. Et dicendum quod peccavit in utroque. Quod vero dicitur "miscuerunt nesci enti", exponitur: id est non distinguenti bene an essent filiae suae. Concedimus enim quod non ablata fuit ab eo voluntas rationalis, maxime cum haberet potestatem ad talem actum. Unde voluntarium fuit hoc peccatum quoad hoc quod dicitur voluntarium cuius principium est in ipso; sed non piene quoad aliud quod est in voluntario, scilicet cognoscere singula ; tamen illa ignorantia non excusavit eum quin commisisset peccatum incestus, excusavit tamen a tanto, sed non a toto.

Ad id vero quod dicit Augustinus quod culpandus est, non quantum meretur incestus, sed ebrietas: dicimus quod non vult dicere quod non plus debeat puniri quam si solam ebrietatem commisisset, sed vult dicere quod eius ebrietas meruit poenam et pro se et pro incestu qui consecutus est, sed non tantum pro incestu quantum si commisisset incestum tempore quo posset piene distinguere. - Ad id vero quod dicitur Gen. 19, 33-35: "Non sensit" etc., dicimus quod hoc non est dicere quia hoc fuerit sine tactu sensibili, sed potius quoniam non discrevit quod essent filiae suae.

PrevBack to TopNext