IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 9
DE PROHIBITIONE EBRIETATIS.
Nono quaeritur de prohibitione huius peccati. Cum detestabile sit praelatum esse edacem sicut vinolentum, quare ·potius in regula apostolica, I ad Tim. 3, 3, in institutione praelati dictum est non vinolentum, et non est positum non edacem ?
(Solutio): Ad quod dicendum, sicut in Canone, dist. 44, dicitur: "Cumvinolentum esseprohibetur, gulae intemperamentum nequaquam permittitur. Neque enim n ebrietas prohibetur et voracitas permittitur; utrumque enim inter opera tenebrarum Apostolusconnumerat, scribens Romanis: "Non in comessationibus etebrietatibus". Ventris namque ingluvies ad luxuriam facile provocat et omne opus bonum dissolvit".