Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 11

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 11

DE POENA LUXURIAE.

Undecimo quaeritur de poena huius peccati. Potest enim quaeri .utrum idem reatus sit illius qui fornicatus est post susceptionem Legis et ante susceptionem, et de illo qui fornicatus est post Baptismum et ante, et de illa quae habet divitias comparatione illius quae pauper est.

Quod videtur, 1. quia eadem est quantitas essentialis peccati; et eidem quantitati essentiali respondet idem reatus; ergo idem est reatus.

Contra. a. Circumstantiae aggravant peccatum, aliae vero et aliae sunt hinc inde circumstantiae; ergo et alius reatus et per consequens alia poena.

[Solutio]: Ad quod respondet Chrysostomus: "Fornicatus est aliquis post Legem? Difficilius punietur. Fornicatus est aliquis postadventum Christi? Etsi adhuc catechumenus fuerit, malorum difficiliorem dabit vindictam. Fornicata est aliqua dives existens, altera vero pauper? Rursum et hicest differentia, et hoc manifestum estex hoc quod antea de David diximus. Fornicatus est aliquis post lavacrum? Hic neque mitigatio hoc peccatum sequitur, secundum quod dicit Apostolus, ad Hebr.10, 28-29: "Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione subduobus vel tribus testibusmoritur; quanto magis deteriora meretur supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem Testamenti duxerit pollutum, in qua sanctificatus est?"".

[Ad obiecta]: !. Ad argumentum respondendum quod est quantitas quae refertur ad genus peccati et est quantitas quae respicit circumstantias. Quantum ad primam, quantitas est eadem; quantum ad secundam, non est eadem nec idem reatus.

PrevBack to TopNext