IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 10
DE EFFECTU PECCATI LUXURIAE.
ARTICULUS I.
De amissione aureolae.
Decimo quaeritur de effectu huius peccati qui est amissio aureolae, et de illo effectu qui est irregularitas.
Potest ergo quaeri utrum illa, quae corrupta est in mente et non corrupta in carne, amittat aureolam.
Quod videtur 1. per definitionem virginitatis, quae est: "In carne corruptibili incorruptionis perpetuaemeditatio". Sed hic non est meditatio perpetuae incorruptionis; ergo non est hic virginitas; sed ablata virginitate aufertur aureola; ergo ab huiusmodi corrupta aufertur aureola.
2. Item, aliqua habet corruptionem carnis nec tamen potest cognosci quod sit corrupta; unde Cyprianus: "Virginitas potest corrumpi, ubi non potest inspici". Numquid ab ipsa tollitur aureola? Quod videtur: cognitio enim divina, cuius est dare aureolam, attingit illam corruptionem, quae ab homine cognosci non potest; cum ergo virginibus debeatur aureola, sic corruptae privabuntur aureola,
3. Item, aliquae sunt corruptae voluntaria pollutione. Numquid tales privantur aureola? Quod videtur, quia ibi est et£ corruptio mentis et corruptio carnis; cum ergo aureola debeatur incorruptis per voluntatem utroque modo, ab istis privabitur aureola. Similiter quaeritur de illis "quae oppressione barbarica integritatem carnis perdiderunt".
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, si est corruptio mentis et non carnis, non tollitur aureola vel contrahitur irregularitas ad consecrandum, quia per poenitentiam incorruptio mentis ad plenum restituitur, et ita, si finaliter manet incorrupta, habebit aureolam. — Quod autem dicitur virginitas "perpetuae incorruptionis meditatio", referendum est ad finalem incorruptionem ex parte mentis, ex parte vero carnis oportet esse perpetuam integritatem quantum est de voluntate mentis.
2. Ad secundum vero dicendum quod, si aliqua habet corruptionem carnis quae perspici non potest et sciat se hoc modo corruptam ex corruptione mentis, "in humilitate et verecundia" permaneat, et creditur quod aureolam amisit; Ecclesia tamen, quia iudicat secundum ea quae apparent in foro exteriori, non repellit eam a consecratione.
3. Ad tertium vero dicendum quod, si procuretur corruptio carnis proveniens ex corruptione mentis per instrumentum aliquod vel aliquo huiusmodi modo, abstinere debet a consecratione. Si vero per violentiam amisit integritatem carnis, non propter hoc amittit aureolam; "non enim potest corrumpi corpus nisi priusfuerit corruptus animus: munda namque a contagione anima, caro non peccat", sicut dicit Isodorus ; et B. Lucia dixit: "Si invitam me violaveris, castitas mihi duplicabitur ad coronam". Si tamen oppressione barbarica aliquae integritatem carnis perdiderunt, ad meritum earum cedit, si incontaminatis non se comparent virginibus. Unde Leo papa: "Illae famulae, quae oppressione barbarica integritatem pudoris perdiderunt, laudabiles erunt in humilitate et verecundia, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus".
De irregularitate.
Quod videtur, 1. per hoc quod ipse divisit carnem suam cum multis; qui autem cognovit mulierem matrimonialiter, quae divisit carnem suam, efficitur irregularis ; ergo talis efficitur irregularis.
Contra. 1. Si aliquis divisit carnem suam cognoscendo plures solutas, non ex hoc efficitur irregularis; sed maior est divisio in sua carne quam in carne aliena; ergo ex concubitu cum meretrice una non efficietur irregularis.
Quod videtur, a. per hoc quod dicitur in Canone: "Viduam si lector inuxorem duxerit, in lectoratu permaneat". Ex quo datur intelligi quod irregularis efficitur.
Contra. 1. Talis non divisit carnem suam in plures; ergo non egit contra rationem sacramenti; ergo non ex hoc efficitur irregularis: potest enim et sic "unius uxoris" esse "vir".
[Solutio]. I. Ad quod dicendum quod qui cognoscit matrimonialiter meretricem, ex hoc efficitur irregularis ; "meretrix enimdicitur quae multorum libidini patet". Et licet ipse non dividat carnem suam in plures, nihilominus efficitur irregularis, quia ex parte mulieris quam cognoscit apparet deesse ratio sacramenti, quod exigitur in Ecclesia.
Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod non est consimilis ratio ex parte viri: vir enim in hac parte non tenet typum Ecclesiae, sed mulier.
II. Ad secundum dicendum est similiter quod, licet ipse non diviserit carnem suam in plures, nihilominus irregularis efficitur, quia coniunctus est cum illa quae divisit carnem suam in plures, secundum quod habetur dist. 50: "Si quis viduam autderelictam duxerit, non admittatur ad clerum" ; et dist. 34: "Curandum est ne quisquam ad sacros Ordines, qui uxorem virginem non duxerit, aspiret".