Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 2

UTRUM COIRE SIT MALUM SECUNDUM SE ET PECCATUM.

ARTICULUS I.

Utrum coire sit malum ratione materiae aut ratione potentiae.

Secundo quaeritur utrum coire sit malum secundum se et peccatum, et loquamur de illo coitu antequam consentiat aliquis in aliquam per matrimonialem copulam.

1. Quaeritur ergo aut hoc quod dico coire est malum ratione materiae in quam transit aut ratione potentiae a qua egreditur. Si dicatur quod ratione materiae, hoc non videtur, quia iste actus transit in mulierem sicut in materiam; sed hic determinatur materia, sicut dare indigenti determinatur actus in propria materia et est bonum in genere; sic videtur quod hoc quod dico coire, ratione materiae huius in quam transit, erit bonum in genere, quia ex tali materia non contrahitur deformitas, ut videtur. — Si dicatur quod hoc est ratione potentiae corruptae: sed sicut est ista corrupta, sic et aliae corruptae sunt — et loquamur pro illo statu postquam corruptae sunt — ergo, si ratione huiusmodi corruptionis est coire malum secundum se, eadem ratione esset in aliis, vel si non in aliis, nec in isto.

2. Item, Chrysostomus: "Utraque, scilicet ira et concupiscentia, sunt nativa". Sed quod est nativum sive naturale non est malum, quia secundum ea quae naturalia sunt nec laudabiles nec vituperabiles sumus ; quare videtur quod ipsum coire non sit malum secundum se; quare, ut videtur, potius deberet dici vel malum in genere vel ex circumstantia quam malum secundum se. Sed quod non sit malum in genere, illud patet per ea quae dicta sunt. Et etiam videtur quod non sit malum ex circumstantia, quia ponatur quod aliquis coeat cum aliqua intentione prolis procreandae et servet ei fidem, et tamen non sit ibi coniugium, videtur etiam quod iste actus sine coniugio non sit malus ex circumstantia nec in se, sicut ostensum est ; quare non videtur malus simpliciter.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod coire non dicitur malum secundum se, secundum quod transit in mulierem sicut in materiam, sed secundum quod transit in hoc quod dico non-suam. Sed hoc quod dico non-sua potest intelligi dupliciter: vel quae nondum facta est sua per coniugium vel intelligitur coire cum non-sua postquam aliqua facta est sua. Ultimo modo planum est quod est peccatum mortale coire cum non-sua. Sed, si primo modo coire cum non-sua, antequam aliqua facta sit sua, sit peccatum, tunc est quaestio ratione cuius ipsum coire est malum. Et dicendum quod hoc est ratione utriusque, et ratione scilicet potentiae corruptae et ratione materiae. Unde actus sic egrediens a potentia sic existente corrupta in talem materiam est causa quare ipsum coire sit malum. Unde non est ratione alterius tantum, scilicet ratione qua egreditur a potentia corrupta, sicut patet de uxore, ubi, quamvis egrediatur a potentia corrupta, non est tamen peccatum, cum scilicet ibi concurrunt illa tria bona, fides, proles et sacramentum.

2. Quod autem obicitur quod non est plus quam coire cum muliere: immo plus dicitur, scilicet coire cum muliere non-sua per legem coniugii. Unde, sicut dictum fuit in Quaestione de peccato gulae, potentia generativa habet corruptionem supra alias, ratione cuius malum est ipsum coire nisi addatur debita circumstantia, sicut patet quod ipsum iurare malum est ex defectu debitae circumstantiae, cum scilicet iuratur sine necessitate, unde hac de causa Dominus inhibuit iurare, ut patet Matth. 5, 34: "Nolite iurare" etc., et Iac. ultimo, 12: "Ante omnia, fratres mei". Sed ex hac parte etiam plus est, quia ipsum coire egreditur a potentia corrupta supra alias et etiam deficit debita circumstantia. Unde semper in se erit malum nisi trahatur per aliquam circumstantiam ad bonum.

ARTICULUS II.

Utrum coire vel ipsa luxuria sit contra legem naturae.

Postea quaeritur utrum coire sit contra legem naturae vel ipsa luxuria.

1. Homini dictum fuit in statu innocentiae, ut patet Gen. 1, 28 et post diluvium, sicut patet Gen. 9, 1: "Crescite et multiplicamini" etc. Multiplicatio igitur ipsius speciei est secundum legem naturae; sed huiusmodi multiplicatio duobus modis potest esse: vel ut ad hoc talis sit multiplicatio ut conservetur species per continuam generationem, quae in unico servari non potest, vel alio modo potest esse multiplicatio in natura, ad hoc scilicet ut procreetur proles ad cultum Dei. Primo modo est multiplicatio in ceteris animantibus ab homine, secundo modo non est in eis. Utroque autem modo potest esse multiplicatio in homine; ergo, cum [per] coire fiat huiusmodi multiplicatio in hominibus, videtur quod ipsum coire contra aliquam legem naturae non sit, sed potius sit consonum ipsi naturae secundum utrumque modum.

2. Item, ad Rom. 1, 26 dicitur: "Mutaverant naturalem usum in eum qui est praeter naturam". Ergo ipsum coire non est contra naturam.

Ad oppositum: a. Dicitur de Lamech, Gen. 4, 19 quod contra legem naturae fecit coeundo cum duabus uxoribus; quare ipsum coire, etiam ad multiplicationem, non videtur esse secundum legem naturae, sed potius contra.

b. Item, possumus considerare naturam quae est in omnibus animantibus habentibus vim generativam vel possumus considerare naturam secundum quod ipsa natura ordinatur per ipsam rationem, non solum ut fiat multiplicatio, sed ut procrearetur proles ad cultum Dei. Sed secundum generalem naturam est determinatio, ut scilicet masculus cum femina; ergo naturae ordinatae per rationem erit quod unus cum una, cum debeat huiusmodi natura illam generalem excedere in gradu aliquo; ergo ad minus coire cum una tantum, etsi non sit coniuncta per matrimonium, si tantum illi adhaerere velit, non videtur esse contra naturam.

Respondeo: 1. Ad hoc dicendum quod coire cum nondum sua vel cum pluribus illud est contra naturam humanam, quae regi debet ratione. Unde sciendum quod dupliciter est loqui de natura. Est enim natura generalis quae est communis omnibus, et ratione naturae sic acceptae non est peccatum ipsum coire; vel potest accipi natura in quantum eius est procreare ad cultum Dei prolem, et hoc potest esse dupliciter: vel sine respectu ad coniunctionem matrimonialem, et hoc modo ipsum coire unius cum una non videtur adhuc esse contra legem naturae; vel ulterius potest accipi natura secundum quod habet congruentiam ad coniunctionem matrimonialem, quae est ex institutione divina, sicut dicit Augustinus quod non solum est possibilitas in natura respectu eorum quae fiunt secundum naturam, sed etiam respectu eorum quae mirabiliter fiunt. Ergo multo fortius erit ista ordinatio, ubi consonat natura per rationem ordinata, et non solum est possibilitas obedientiae, sed etiam quod virtus definitur: "Virtus est habitus in naturae modum rationi consentaneus". Et sic dicitur esse ipsum coire contra naturam sic acceptam, cum scilicet non est ibi coniunctio matrimonialis quae est propter conservationem institutionis divinae, ad quam ipsa natura humana habet de se congruentiam, sicut dictum est.

2. Id vero quod dicitur ad Rom. intelligitur de natura communiter accepta determinante sexum. Secundo vero modo accepta natura determinat non solummodo sexum, sed quod una cum uno; tertio vero modo accipitur natura secundum quod fit comparatio ad conservationem quae facta est per institutionem divinam, et sic dicitur de Lamech quod "peccavit contra naturam", quia non intendebat prolem procreare ad cultum Dei, ad quod specialiter est matrimonialis coniunctio, sed coniungebatur eis ratione complendae libidinis.

ARTICULUS III

Utrum coire cum pluribus sit peccatum vel contra legem naturae.

Adhuc quaeritur circa hoc utrum coire cum pluribus sit peccatum vel contra legem naturae.

Et videtur quod non. 1. Ponatur enim quod aliquis consentiat in aliquam ad tempus et proponat illi servare fidem ad tempus et velit eam cognoscere causa prolis procreandae, istud non videtur contra legem naturae; sed hoc modo poterat quis in plures consentire, et ita patet quod consentire in plures successive, etiam omnibus viventibus, non sit contra legem naturae.

2. Item, in aliis animantibus ita est quod unus masculus potest adimplere multas secundum legem naturae, sicut patet in gallo. Similiter videtur quod poterit esse ex parte ista. Nonne dictum est Gen. 16, 2 ipsi Abraham: "Ingredere ad ancillam tuam?" Ergo poterat diversis carnem suam communicare: uxorem enim habebat, quando sibi dictum est hoc. Sed sicut vir poterat carnem suam communicare diversis, ita videtur quod ipsa mulier posset. Vel unde est hoc quod mulier non potest, cum uterque esset ad multiplicationem speciei procreandae ad cultum Dei?

3. Item, aliqua mulier intendit servare fidem cum pluribus et non est coitus nisi causa prolis procreandae ; quare videtur quod non sit contra legem naturae quod una mulier habeat plures.

4. Item, quaerit Augustinus de illa quae coit causa prolis procreandae et vult fidem servare viro, et dicit quod ista "multis matronis praeponenda est" ; sed in actu continentiae ipsius matronae non malum est; est ergo in isto actu coire nullo modo peccatum, cum sit ipsi continentiae matronae praeponendus.

[Solutio]: Et dicendum quod coire cum pluribus uno modo est contra legem naturae, alio modo non, sicut determinatum est supra.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum autem dicendum quod lex naturae, secundum quod ordinat per congruentiam ad ipsam matrimonialem copulam, quae est per institutionem divinam, tria includit, scilicet quod fiat coitus causa prolis procreandae et quod servet fidem thori, tertium est quod non tantum ad tempus servet, sed inseparabiliter. Unde ille, qui haberet illa duo, non propter hoc haberet totum quod exigitur ad huiusmodi legem naturae: deest enim illud de ordinatione ad bonum matrimonii, quod est sacramentum, scilicet ipsa inseparabilitas.

2. Ad illud quod obicitur de viro, dicendum quod vir ita potuit communicare, "quando mos erat", sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, et habetur in IV Sententiarum, dist. 35, "pro varietate temporum varia invenitur dispositio Conditoris". Unde dicit Augustinus: "Antiquis iustis non fuit in peccatum quod pluribus feminis utebantur, nec contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa, sed gignendi hoc facerent".

3. Sed quare mulieribus quandoque non fuit concessum ut dividerent se sicut et viris? Ad quod dicendum quod mulier subiecta est viro ratione conditionis. Licet enim data esset in adiutorium viri, sicut dictum est Gen. 2, 18, nihilominus formata fuit de latere ipsius viri. Ratione etiam poenalitatis, sicut dicitur Gen. 3, 16: "Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui" ; istud dictum est ei post peccatum quasi in cumulum poenae. Ista duplex subiectionis ratio duravit in lege naturae, post statum scilicet primum, et etiam duravit dum fuit lex severitatis et rigoris, scilicet tempore legis Moysi. Et ideo in tempore isto, cum non ad paria iudicarentur vir et mulier, quando scilicet mos erat habere plures nec erat praeceptum in contrarium et etiam sic poterat dictare ratio, potuit vir habere plures uxores. Sed quando venit lex superior, lex libertatis, lex spiritus et gratiae, quae scilicet praeeminet tam legi naturae quam legi Moysi, ad paria iudicantur in illo actu vir et mulier. Et ideo dicitur I ad Cor. 7, 4: "Mulier potestatem sui corporis non habet, sed vir", et e converso. Praeterea, plures possunt ab uno gravidari, non autem una a pluribus. Unde Augustinus, De bono coniugali: "Occulta lege naturae amant singularitatem qui principantur, subiecta vero non solum singula singulis, sed si ratio socialis autnaturalis admittit, et plures uninon sine decore subduntur: neque enim sic habet unus servus plures dominos, quo modo unus dominus plures servos. Nec est contra naturam nuptiarum; plures enim feminae ab uno foetari possunt, una vero a pluribus non potest: haec est visprincipiorum".

4. Ad illud quod obicitur de matrona, dicendum est quod non parificatur illa matronae in quantum est matrona, sed quantum ad alias conditiones, scilicet in istis: quia servat fidem et vult procreare. Ipsa vero matrona quandoque vult coire cum marito, non propter huiusmodi rationes vel conditiones, sed causa incontinentiae et huiusmodi, et in hoc ipsa matrona a bonitate matronae degenerat. Unde non praeponitur ei simpliciter, sed in quantum matrona a rectitudine matronae aliquantulum degenerat. Unde Augustinus sic dicit: "Si aliquis aliquam sibi associatad tempus, et illa fidem servat viro et spe prolis habendae vult se cognosci tantum, talis multis matronis anteponenda est". Et, sicut dicit, anteponitur matronae debitum petenti gratia libidinis explendae quoad hoc.

ARTICULUS IV.

Utrum coire cum sua sit peccatum.

Adhuc etiam quaeritur utrum coire cum sua sit peccatum.

I. Et videtur quod sic, 1. quia istud coire procedit a virtute generativa in quantum corrupta est per libidinem; ergo, sicut virtus generativa transmittit propagationem, ita libido, quae inseparabiliter adhaeret ipsi propagationi, transmittet aliquid. — Si dicatur quod poena est illa libido, et non culpa - contra, videtur quod sit culpabilis, quia, nisi esset talis, non transmitteret originale, et ipsa libido est in potentia corrupta et sequitur in actu; relinquitur ergo quod ipsa libido sit culpabilis in ipso coitu, etiam cum uxore.

2. Item, libido est in potentia generativa corrupta et est causa peccati, sicut dictum est ; sed magis nata est facere peccatum in persona gignentis cuius est et ei inseparabiliter adhaeret quam in persona geniti; ergo, si iacit in ipso genito relinqui peccatum, cum per huiusmodi transfundatur originale, quod "non facit propagatio, sed libido", sicut dicit Augustinus, ergo multo fortius faciet peccatum esse in generante. Relinquitur ergo quod ipsum coire cum sua non possit esse sine peccato.

3. Item, dicitur in Psalmo: "Eduxit eos cum argento et auro". Super hoc dicit Glossa quod illis, qui fecerunt ex obedientia et ex caritate, ipse actus iuit in praecepto et modus sive qualitas facti, sed illis, qui fecerunt ex cupiditate, actus fuit in praecepto et modus sive qualitas in permissione. Similiter videtur esse ex parte ista quod ipse actus coire sit in praecepto, sicut dicitur Osee 1, 2: "Sume tibi uxorem fornicationum" ; sed libido adiuncta illi actui in statu naturae corruptae videtur esse in permissione: non enim praeceptum fuit quod ex libidine faceret vel ex fomite; ergo illud quod procedit ex fomite, quidquid sit, non fuit ex praecepto; ergo coire cum sua est peccatum, cum non possit esse sine libidine, quae culpabilis est, sicut dictum est.

4. Item, ad Hebr. ultimo, 4, dicitur in quadam Glossa: "Duplex est poena secuta ipsumoriginale peccatum: poena mortis; quae reddit ipsum sustinentem gloriosum, sed alia, scilicet libido, quae secuta est in posteris propter peccatum primi hominis, reddit ipsum thorumingloriosum". Et istud non est, ut videtur, nisi ratione peccati; ergo ipse coitus cum sua non potest esse sine peccato.

Contra. a. Omnis motus ordinatus ordine gratiae est meritorius; sed in statu naturae corruptae lex membrorum repugnat legi mentis ; sed iste motus contrarius in ipsis coniugibus servantibus bona coniugii est ordinatus, et istud est per gratiam; relinquitur ergo quod coitus cum sua sit meritorius.

b. Item, Augustinus: "Quemadmodum de peccato factum est supplicium, ita e contrario de supplicio factum est meritum". Ergo ipse coitus cum sua non solum non est peccatum, sed etiam meritorius; sed non esset meritorius, si ibi etiam esset veniale quoad hoc; ergo coire cum sua nullo modo est peccatum.

c. Item, matrimonium post lapsum datum est in remedium; sed bonus medicus, qui habet posse, per medicinam non restituit aliquod nisi restituat ad sanitatem integram; sed ipse Dominus Iesus Christus potens erat et restituit huiusmodi motum inordinatum per medicinam sacramenti matrimonii; ergo coire cum sua nullatenus est peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, secundum quod dicitur I Cor. 6, 16, super illud: "Erunt duo in carne una", Glossa: "Id estin carnali opere, quod inter coniuges potest fieri sine peccato". Sed posset bene esse in ipso coniugali opere peccatum secundum illud: "Ardentior amator uxoris suae adulter est, si propter sequaereretur delectatio in uxore". Unde Augustinus: "Quaedam bona data sunt nobis, quae propter se sunt appetenda, ut sapientia, salus, amicitia; quaedam vero propter aliud, ut doctrina, cibus et coniugium. Quicumque iis, quae propter aliud instituta sunt, non ad hoc utitur ad quod instituta sunt, alias peccat venialiter, alias criminaliter. Qui vero iis utitur ad id adquod sunt, bene facit, scilicet qui utitur ad bona coniugii et servat fidem et intendit procreare prolem ad cultum Dei, quia utitur ipso coniugio ad hoc ad quod institutum est".

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud autem quod obicitur quod a potentia corrupta etc.: dicendum quod a potentia potest exire actus ita quod concupiscentia non habeat dominium; unde voluntas conformis naturae potest procedere in actum suum sine peccato. — Et si obiciatur adhuc, quod est culpabilis, cum traducatur peccatum in genito, dicendum quod culpabilis sive vitiosa dicitur, id est causa vel dispositio per quam potest produci peccatum in persona genita: unde vitiosa dicitur per causam, non per formam. Formaliter enim diceretur culpabilis, si semper redderet potentiam, in qua esset, culpabilem in suo actu; sed sicut traducitur ipsa caro, ita etiam ipsa libido est causa traducendi originale, quia potentia generativa est cuiusdam personae singularis et ipsius naturae, ratione cuius fit decisio. Libido enim est universalis poena et data est ut sit universalis corruptio et ut consequeretur quaedam deformitas in persona genita per concupiscentiam seminalem.

2. Ad illud quod obicitur quod plus debuit corrumpi persona generans quam genita: dicendum quod non fuit libido ad hoc ut in persona generante esset culpa, sed fuit ut transfunderetur per huiusmodi libidinem adiunctam propagationi peccatum originale in persona genita. Peccatum enim actuale non venit in personam nisi a persona, originale vero venit ab ipsa natura corrupta in ipsam personam. Et ideo libido, quae respicit ipsam universalem corruptionem, est causa traducendi peccatum originale in personam genitam, non autem causa alicuius actualis necessario in persona generante.

3. Ad illud utrum esset in praecepto, dicendum quod aliqua est convenientia; in quantum enim ibi est culpabilitas, in permissione est, non ut in gignente fiat peccatum, sed in genito.

4. Ad aliud dicendum quod verum est quod recidit ingloriosum, quia attestatur ignominiae peccati primi parentis, qui erat origo. Sed tamen notandum quod dupliciter dicitur thorus honorabilis: ratione naturae primitus institutae et ratione matrimonii; sed ingloriosus dicitur huiusmodi lectus ratione fomitis.

II. Sed probatur adhuc quod coire cum sua sit peccatum, quia duplex est visio: quaedam practica, quaedam speculativa. Prima est cum gratia gratum faciente, secunda potest esse sine gratia tali; sed gratia spiritus prophetiae, quae est gratia gratis data, non potest esse in illo actu, multo fortius nec caritas, ubi est gratia gratum faciens; et sic relinquitur quod sit peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod spiritus prophetiae datur homini facto in ratione spiritus, sed ille actus est hominis in quantum totus efficitur caro, sicut dicitur I Cor. 6, 16. Si ergo isti actus directe opponuntur, patet quod ipse spiritus prophetiae non potest esse in actu cum actu illo. Non tamen propter hoc sequitur quod caritas, in quantum est actus vel habitus, cum sit hominis spiritualis, non possit esse in actu illo sive cum illo. Ipse enim actus prophetiae est ipse contuitus in speculum aeternitatis. Unde patet quod istud non potest se compati cum actu illo, quamvis caritas possit esse cum illo, sicut patet in coitu coniugali: non enim sic directe caritas est ad huiusmodi contuitum. Unde quoad hoc est maior oppositio actus illius cum spiritu prophetiae quam cum ipsa caritate.

PrevBack to TopNext