Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 3

UTRUM OMNIS LUXURIA SIT PECCATUM MORTALE.

Tertio quaeritur utrum omnis luxuria sit peccatum mortale.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicitur ad Hebr. ultimo, 4: "Fornicatares et adulteros iudicabit Deus", Glossa: "Id est condemnabit". Sed fornicatio primus gradus est in actu luxuriae; si ergo ille mortalis est, quia non condemnatur aliquis nisi pro mortali, relinquitur quod secundum omnem actum sequentem sit mortale multo fortius.

b. Item, dicitur I Cor. 6, 9: "Neque fornicarii regnum Dei possidebunt". Sed non aufertur regnum caeleste nisi propter mortale peccatum; ergo etc.

c. Item, ad Ephes. 5, 5: "Fornicatar aut immundus non habet partem in regno Christi". Quare redit idem quod prius, scilicet quod luxuria sit mortalis universaliter.

d. Item, super illud Prov. 6, 26: "Pretium scorti", super quod Glossa: "Brevisdelectatio fornicationis, sed perpetua poena fornicatoris". Sed poena perpetua non debetur nisi pro mortali; ergo etc.

e. Item, Hieronymus: "Luxuria inimica est Deo, inimica virtutibus, perdit omnem substantiam patris". Sed veniale bene secum compatitur virtutes; quare videtur quod luxuria universaliter sit mortalis.

f. Item, Chrysostomus: "Omni gornicatori impossibile est introire in regnum caelorum". Sed nihil claudit regnum caelorum nisi mortale peccatum ; ergo etc.

Ad oppositum sic arguitur: 1. Dicit Isidorus: "Si plus oblectat mentem ipsa delectatio fornicationis quam amor castitatis, adhuc in homine peccatum regnat". Ergo utrumque potest ibi esse simul, cum fiat comparatio, et amor castitatis, quae virtus est, et delectatio fornicationis; sed mortale peccatum non potest simul esse cum virtute; videtur ergo quod delectatio fornicationis possit esse venialis.

2. Item, quaerit Chrysostomus, super illud Matth. 5, 28: "Qui viderit" etc.: "Si ego video et concupisco, nihil autem adipiscar perniciosum", et vocat perniciosum mortale peccatum. Relinquitur ergo quod huiusmodi concupiscentia, quae est in luxuria, possit esse venialis.

3. Item, Deuter. 23, 17, super illud: "Non erit meretrix de filiabus Israel", Glossa: "Ad eas prohibet accedere, quarum est venialis turpitudo". Sed accedere ad tales est fornicari; ergo fornicatio potest esse venialis.

4. Item, quod est morale et non prohibetur in Decalogo Veteris Testamenti, videtur esse veniale; sed fornicatio non prohibetur in Decalogo toto; relinquitur ergo quod sit venialis ipsa fornicatio. Unde super illud Exodi 20, 14: "Non moechaberis", dicit Glossa: "Nomine moechiae solet adulterium intelligi". Ergo videtur quod solum adulterium ibi prohibeatur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, secundum quod nos loquimur de delectatione quae est per consensum rationis, sicut dictum fuit supra, hoc modo, sive sit in motu fornicationis sive in alio motu sequente, semper est mortale peccatum ipsa luxuria. Et si inveniatur quandoque quod sit venialis, intelligitur in ipsis coniugibus coeuntibus propter suam incontinentiam, sicut dicit Augustinus, in libro De bono coniugali, et habitum est supra in ista Quaestione, quod potest esse in eis huiusmodi motus venialis et etiam ita impetuosus potest esse quod potest esse criminalis. Unde concedendae sunt omnes auctoritates illae probantes quod fornicatio universaliter est mortale peccatum.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium de Isidoro, dicendum quod, quando est consensus rationis vel non est prohibitio rationis opportuno tempore progredientis in actum, tunc non potest esse amor castitatis a castitate virtute procedens, et tunc regnat peccatum et dominatur concupiscentia, nec potest esse amor castitatis quae virtus est. — Vel alio modo potest accipi, ut intelligamus delectationem quae procedit ex fomite, quae non pervenit ad consensum rationis nec etiam procedit tantum quod debeat prohiberi a ratione; talis delectatio potest esse bene cum amore castitatis virtutis, et de tali intelligit Isidorus, non de prima; et tunc non regnat peccatum in homine, sed potius regnat et dominatur amor castitatis. Unde Augustinus: "Si plus delectat pulcritudo intimae castitatis quam turpitudo ipsius fornicationis, non regnat peccatum, sed pulcritudo iustitiae".

2. Ad illud Chrysostomi: "Si cupiero" etc., dicendum quod illa delectatio quae est in inferiori parte rationis, quae per mulierem intelligitur, et non attingitur a superiori parte rationis per consensum in illam delectationem nec etiam in tantum procedit in inferiori quod debeat vir, id est superior pars, cohibuisse, de hac concupiscentia loquitur Chrysostomus, cum dicit: "Nihil adipisci perniciosum". Sed si tanta sit concupiscentia "ut, si facultas sit, peragatur", sicut dictum fuit supra, tunc vir etiam, id est superior pars rationis, cibum vetitum comedit et mortale peccatum est.

3. Ad aliud quod obicitur de Glossa Deuter. 23, 17, dicendum quod non debet ibi esse venialis, sed potius venalis turpitudo ; unde falsa est illa littera, quae dicit venialis. Vel dicitur veniale in Lege, quod non punitur per Legem poena mortis.

4. Ad illud quod obicitur quod non videtur esse prohibitum, dicendum, secundum Augustinum, qui ponit litteram Septuaginta, quod ubi nos habemus: "Non moechaberis", Exod. 20, 14, ipsi habent: "Non fornicaberis", et tunc fornicatio generaliter accipitur ad omnem illicitum coitum, sicut dicit Glossa super illud I Cor. 7, 2: "Unusquisque suam habeat propter fornicationem": "Fornicatio est omnis concubitus praeterlegitimum concubitum". Unde secundum hanc litteram Septuaginta, quae ponit: "Non fornicaberis", cum dicitur quod non prohibetur in Veteri Testamento, respondendum esset per interemptionem. Vel, si volumus respondere secundum litteram nostram, quae dicit: "Non moechaberis", dicendum, secundum Isidorum, Exod. 20, 14, in Glossa, quod generaliter intelligitur prohiberi "omnis illicitus concubitus" ; unde ipse dicit: "Nequisquam praeter matrimonium aliis feminis admisceatur ad explendamlibidinem". Et sequitur: "Nomine moechiae omnis coitusprohibetur, excepto foedere matrimonii". - Unde ad id quod obicit quod non prohibetur in Decalogo et est morale, veniale est: dicendum quod verum est quod non prohibetur explicite, sed implicite. Unde, quamvis fornicatio explicite secundum nostram litteram non prohibeatur, tamen implicite, sicut dictum est, prohibetur, et ideo non sequitur quin possit esse mortale.

PrevBack to TopNext