IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 1
DE FILIABUS INANIS GLORLAE.
Et primo dicendum est de filiabus inanis gloriae, quae sit ratio numeri ; secundo, quae sunt dubitabilia circa numeri rationem.
ARTICULUS I.
De ratione numeri filiarum inanis gloriae.
Ratio vero numeri sic potest reddi: Cum enim inanis gloria sit amor laudis propriae propter apparentem excellentiam, aut intendit laudari ratione apparentis excellentis potentiae aut probitatis aut sapientiae.
Si ratione apparentis excellentis potestatis inanis gloria quaerit laudem, non vult videri potestatis minoris et vult videri potestatis maioris, et secundum hoc generat duo vitia, scilicet inobedientiam, quae non vult subiacere superiori, ne videatur minoris potestatis, et iactantiam, quae se ostentat potestatis maioris: est enim iactantia non solum in verbis, sed etiam in factis sive potestatis ostentationibus.
Si ratione apparentis excellentis probitatis, vult apparere maioris probitatis et non vult apparere minoris probitatis. Si vult inanis gloria apparere probitatis maioris, appetit apparentem probitatem non solum inter bonos, sed etiam inter pravos, et secundum hoc ex se generat duo vitia: hypocrisim, qua simulatione sanctitatis appetit videri probus bonis, et incontinentiam, qua ratione conformitatis sui cum malis in malitia "laudetur peccator in desideriis animae suae". Si vero inanis gloria respiciat [non] videri probitatis minoris, generat ex se pertinaciam, qua etiam male iacta defendit ne probitas apparens minoretur.
Si vero inanis gloria per apparentem excellentem sapientiam ad laudem currat, respuit omne minorativum suae sapientiae et attentat omne magnificativum, ideoque ex se generat duo vitia: discordiam, qua dissidet ab aliorum sententiis, ne comparatione eorum minor appareat, et novitatum praesumptionem, qua supra vires omnia tentat, ut sapiens appareat.
ARTICULUS II
Dubitabilia circa rationem numeri filiarum inanis gloriae.
Secundo quaeritur vel dubitatur de quibusdam dubitabilibus incidentibus circa rationem numeri istarum filiarum.
1. Et primo quaeritur quare irreverentia praelatorum et contumacia non ponuntur filiae inanis gloriae sicut inobedientia: nam eadem est ratio in illis. Idcirco enim vane gloriosus non reveretur praelatum vel obviat contumaciter praelato, ne minoretur apparens potestas ipsius per suppositionem maioris.
2. Item, secundo quaeritur quare ostentatio et arrogantia non ponuntur inter filias sicut iactantia: eadem enim ratio est in illis.
5. Item, quare non ponitur contentio, quae frequentissime, immo semper, fit causa laudis immediate sicut et discordia.
6. Item, cum praesumere novitates contingat in operibus virtutum sicut et in scientia, quare assignatur praesumptio novitatum circa sapientiam.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod inobedientia sumitur large, secundum quod definita est voluntas fugiens minorationem potestatis, nolens subiacere potestatibus superioribus in debitis. Tria autem debita sunt superioribus: honor, subiectio, impletio mandati. Debitum honorem superioribus aufert irreverentia; debitum subiectionis contumacia, quae obviat superiorum auctoritati ; debitum impletionis mandati aufert inobedientia stricte sumpta, quae non vult exsequi superiorum praecepta prout oportet. Irreverentia ergo et inobedientia et contumacia, prout sic sunt, comprehenduntur sub inobedientia secundum quod est superius assignata.
2. Ad secundum dicendum similiter quod iactantia sumitur large pro qualicumque modo ostentationis propriae potestatis, et ita sumpta est in numero filiarum; vel stricte, secundum quod ista tria distinguuntur, ostentatio, arrogantia, iactantia, ut ostentatio in facto, iactantia in verbo, arrogantia in falso, cum scilicet aliquis ostentat se habere quod non habet, et haec tria sub praeposita iactantia comprehenduntur.
3. Ad tertium dicendum quod singularitas et insolentia non sunt specialia peccata, sed status peccati, maxime hypocrisis: hypocrita enim est in principio singularis, in perfectione hypocrisis insolens appetit esse. Est autem singularitas simulatio, qua, communi vita relicta, privata affectantur vel quaeruntur; insolentia vero verborum, factorum, gestuum, habituum praeter communem usum specificatio. In principio ergo hypocrita singularis est, ut per hoc sua apparens bonitas discernatur; in fine insolens, ut ex specificatione singulari singulariter approbetur.
4. Ad quartum dicendum quod rebellio ad pertinaciam reducitur: est enim rebellio repugnans pertinacia correctioni et disciplinae.