IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 2
DE FILIABUS INVIDIAE.
Consequenter dicendum est de filiabus invidiae: Et primo, de ratione numeri ipsarum filiarum; secundo, de quibusdam dubitabilibus circa eamdem rationem.
ARTICULUS I.
De ratione numeri filiarum invidiae.
Numerus autem sic potest sumi, quia omnis invidia aut est in affectu aut in sermone aut in opere. Si in affectu, sic est odium. Si in sermone, aut ergo manifesto, et sic detractio; aut occulto, et sic susurratio. Si in opere, aut ergo respectu prosperitatis proximi, et sic afflictio in prosperis; aut respectu adversitatis proximi, et sic exsultatio in adversis.
ARTICULUS II.
Dubitabilia circa rationem numeri filiarum invidiae.
2. Item, nonne idem est odium proximi et exsultatio in adversis? Exsultatio enim talis est ex odio vel ipsum odium est.
3. Item, nonne homicidium, fratris natum est ex invidia Cain ? Quare ergo non ponitur inter filias invidiae?
4. Item, tristitia de alieno bono est afflictio in prosperis alterius; ergo idem est filia quod mater.
[Solutio]: 1. Ad primum dicendum quod, cum odium sit Voluntas affectans malum proximi, hoc contingit dupliciter: nam est malum poenae sive scelus et est malum damni. Malum poenae optamus aliis ut vindicemur; malum damni, ut non tristemur de bonis eorum. Odium ergo affectans malum poenae ad iram pertinet; odium affectans malum damni ad invidiam.
2. Ad secundum dicendum quod odium et exsultatio in adversis differunt. Nam odium est in corde, exsultatio in opere: addit enim procurationem mali super odium. — Dubitabit etiam aliquis iuxta hoc, cum invidia sit tristitia, qualiter de ea possit nasci exsultatio. Et dicendum quod ex tristitia de uno contrario nascitur laetitia de alio; idcirco ex invidia, quae est "tristitia de alienobono", nascitur laetitia de alieno malo, quod peccatum est in multis locis prohibitum, ut Prov. 24, 17: "Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas" ; et Ezech. 25, 6-7: "Pro eo quodplausisti manu et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, ideo extendam ego manum meam super te".
3. Ad tertium dicendum quod, etsi homicidium secutum est ex invidia Cain, istud fuit mediante odio et afflictione in prosperis, idcirco non immediate ex invidia. — Dubitabit etiam iuxta hoc aliquis quare detractio secundum Isidorum posita est filia superbiae. Et dicendum quod Isidorus non ponit invidiam capitale, immo superbiae filiam, ideo detractionem ordinat in eadem specie cum matre. Et potest esse quoniam Isidorus sumit invidiam specialiter, prout est dissensio a bono alterius adversante propriae excellentiae, non generaliter invidiam, quae est dissensio a bono alterius adversante rei amatae secundum aestimationem videntis. 4. Ad quartum dicendum quoniam, sicut patet ex dictis, afflictio in prosperis ponit procurationem operis, secundum quod supra accipitur.