Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, C. 3

DE COMPARATIONE DIFFERENTIARUM INTER SE.

Tertio quaeritur de comparatione differentiarum inter se secundum magnitudinem peccati.

Et videtur quod peccatum ex infirmitate maius sit quam peccatum ex ignorantia, peccatum vero ex studio maius quam peccatum ex infirmitate. a. Dicit enim Gregorius: "Gravius infirmitate quam ignorantia peccatur, multo verogravius studio quam infirmitate".

b. Praeterea, cum deliberatione peccatur, maius est peccatum quam cum peccatur praecipitatione.

c. Item, dicit Augustinus, in libro De Baptismo s: "Verissimum est longe maius esse peccatum eius qui sciens quam qui nesciens peccavit". Si ergo peccatum ex ignorantia est nescienter peccare, peccatum vero ex industria scienter peccare, peccatum autem ex infirmitate ex quodam impetu, peccatum autem ex industria est peccatum ex deliberatione, ergo maius est peccatum quod est ex industria quam quod est ex infirmitate vel ignorantia.

Contra. 1. Maius videtur peccatum ex ignorantia quam ex infirmitate, per exemplum. Paulus enim ex ignorantia peccavit, sicut dicitur ad Tim.: "Misericordiam consecutus sum, quiaignorans feci". Ergo, cum illud esset maius peccatum persequi fideles usque ad mortem quam timore mortis negare exterius Christum, quod fuit in Petro, maius fuit peccatum ex ignorantia quam ex infirmitate.

2. Praeterea, dicit Ambrosius: "Gravissime peccat qui ignorat". Ergo peccatum ex ignorantia est maximum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod gravius est peccatum ex infirmitate quam ex ignorantia. Ex infirmitate enim peccatur, cum cognoscitur bonum vel malum, et bonum non adimpletur ex fragilitate et malum perpetratur: scientia autem multum aggravat peccatum. Planum autem est quod ex industria peccare maius est quam alterum illorum, et ita patet quod ordinantur secundum maius et minus in peccato.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod aliud est comparare peccatum peccato ex comparatione occasionis ad occasionem et aliud est comparare ex comparatione causae ad causam et aliud est comparare ex comparatione generis ad genus. Secundum ergo quod fit comparatio peccati Pauli ad peccatum Petri ex collatione occasionis ad occasionem, scilicet ignorantiae ad infirmitatem, minus est peccatum Pauli quam Petri. Secundum autem quod fit comparatio causae ad causam, in hoc quod Petrus ex timore, Paulus ex temeritate, maius est peccatum Pauli quam Petri. Secundum autem quod fit comparatio generis actionis ad genus, prout est hoc peccatum in verbo quo declinatur mors, et illud est peccatum in facto quo intentatur mors, maius est unum peccatum altero; prout autem hoc est in Deum, illud in proximum, maius est hoc illo. Unde dicit Gregorius: "Omne robur fidei, quod Domino Petrusperhibuit, una vox puellae concussit".

2. Ad secundum vero dicendum quod illud verbum Ambrosii: "Gravissime peccatqui ignorat", exponitur sic: periculosissime scilicet. Attendendum etiam est quod non fit ibi comparatio peccati ex ignorantia ad alia duo, sed peccati cum ignorantia ad peccatum contemptus et promissionis impunitatis. Et vocatur ignorantia, cum homo deducitur ad tantam insensibilitatem sui peccati, ut non cognoscat peccatum nec poenam peccati, suppositis duobus gradibus praecedentibus. Hic autem non sic accipitur, sed cum ex simplici ignorantia quis declinat in peccatum.

PrevBack to TopNext