Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum

Consequenter descendendum est specialiter ad peccata quae proveniunt ex infirmitate; deinde ad illa quae sunt ex ignorantia; tertio ad illa quae sunt ex industria sive certa malitia. Quaedam autem sunt peccata infirmitatis ex timore et quaedam ex amore. Quia vero infra dicemus de divisione illa quae est peccati quod est "ex timore male humiliante" et "ex amore maleaccendente", dubitabilia, quae pertinent ad differentias timoris, in illo loco determinabuntur. Principaliter autem peccatum ex infirmitate carnis est illud quod provenit ex concupiscentia carnali, circa quam praesens est intentio, ut suppleatur illud quod minus dictum est de luxuria superius. Sunt autem peccata ex infirmitate carnalis concupiscentiae distincta: quoddam est ex fornicatione, quoddam ex adulterio, quoddam ex stupro, quoddam incestus, quoddam peccatum contra naturam. Ratio vero istius distinctionis supra dicta est secundum differentias personarum. Primo vero dicendum est de fornicatione et deinceps de aliis: illud enim minus peccatum determinat in illo genere. Primo autem quaeritur utrum omne peccatum carnis dicatur fornicatio; secundo, supposito quod non omne peccatum carnis, utrum concubitus cum soluta sit mortale peccatum; tertio, si est mortale, utrum sit minus peccatum an maius aliis.

PrevBack to TopNext