IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 3
UTRUM FORNICATIO SIT MINUS PECCATUM AN MAIUS ALIIS.
Et videtur quod sit minus peccatum; a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De adulterinis coniugiis: "Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur autem ab incestu, pessimum autem est quod est contra naturam".
Contra. 1. Potest aliquis cognoscere suam causa delectationis minus ordinate, tamen debito modo secundum naturam; sed minus est peccare in sua quam peccare in non-sua; ergo minus est illud peccatum carnis quam fornicationis peccatum.
2. Ad idem Augustinus: "Tantum valet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, cum modus exceditur, longe sittolerabilius quam in eis, quae concessa non sunt, velunus vel rarus excessus". Sed excessus fornicationis est in illa quae non est concessa, excessus autem in coniugata debito modo secundum naturam est in sua; ergo minus peccatum est.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod minus peccatum est huiusmodi in coniugata sua quam in fornicaria. Dicitur tamen fornicatio esse minus peccatum in gradibus peccati carnis: fit enim comparatio ad alia genera peccatorum secundum differentias personarum. Plus enim est peccatum coire cum aliena ipsum coniugatum vel etiam cum non-sua quam solutum cum soluta; plus etiam est peccatum, cum acceditur ad virginem quam cum acceditur ad corruptam, aliis paribus; plus etiam cum fit transgressio voti in altera personarum quam cum non est transgressio, aliis paribus; plus etiam quando est contra vinculum naturae vel contra ipsam naturam. Et ita patet quod comparatione ad istas species dicitur esse minus peccatum fornicatio. Et hoc modo procedunt duae rationes quae hoc concludunt.