Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 2

UTRUM CONCUBITUS CUM SOLUTA SIT MORTALE PECCATUM.

Secundo, supposito quod non omne peccatum carnis sit fornicatio, quaeritur utrum concubitus cum soluta sit peccatum mortale, interveniente actu naturali.

Quod non, videtur. 1. Nullus enim actus naturalis est peccatum; fornicatio est actus naturalis; ergo non est peccatum. - Quod sit naturalis, patet per hoc quod dicitur Rom. 1, 26: "Mutaverunt usum naturalem in eum qui est contra naturam".

2. Item, sicut comedere naturaliter ordinatum est ad conservationem individui, sic coire ad conservationem speciei; sed comedere rem, quae non est in proprietate alterius, licitum est ad sustentationem individui; ergo coire cum soluta erit licitum propter sustentationem speciei.

3. Item, Abraham cognovit ancillam suam Agar ; et non cognovit eam quia uxor eius esset: tunc enim non posset eam eiecisse; cognovit autem eam sine peccato; ergo coitus cum soluta modo naturali non est peccatum; sed hoc est fornicatio; ergo fornicatio non est peccatum.

4. Item, si est peccatum, aut hoc est ex sui foeditate sive inordinatione aut ex prohibitione aut quia est contrarius naturae. Ex inordinatione non: pari enim ratione sicut homo fit "totus caro" in actu fornicationis, ita in actu coniugali; sed in actu coniugali non est peccatum; ergo nec hic. — Nec hoc est ex prohibitione, cum non prohibeatur directe in Decalogo, ubi videtur prima Legis prohibitio. — Nec hoc est quia est contra ius naturae: de iure enim naturae "quod in nullius bonis est, occupanti conceditur" ; praeterea, ipsa natura dictat quod fiat generatio ad conservationem speciei; ergo non est contra ius naturae; ergo non est peccatum.

Contra. a. Maior est natura honestatis in homine quam sit in aliqua volucre; sed in aliqua volucre sic est quod quasi naturaliter servatur castitas coniugalis, sicut in turturibus; ergo multo fortius debet esse in homine ut unus uni coniungatur affectu coniugali.

b. Item, ad Hebr. ultimo, 4 dicitur: "Fornicatores etadulteros iudicabit Deus" ; iudicare ibi accipitur pro condemnare ; ergo, cum nemo condemnetur nisi propter mortale peccatum, fornicatio erit mortale peccatum.

c. Item, de lege Dei est quod unus adhaereat uni affectu coniugali et talis affectus est consonus, rationi. Si ergo adhaereat unus uni vel pluribus, non habito affectu coniugali, erit peccatum; sed fornicatio est huiusmodi et est contra legem Dei; ergo mortale peccatum est.

5. Item, supposito quod sit peccatum, videtur quod sit veniale, per hoc quod dicitur super illud I ad Tim. 4, 7: "Exerce te ad pietatem", Glossa: "Omnis summa disciplinae christianae in pietate et misericordia consistit, quam aliquis sequens, etiam si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, sed non peribit. Si quis autem solum exercitium corporis habuerit, perennes poenas patietur", supple: si lubricum carnis patiatur. Si ergo non peribit, sed vapulabit, pati lubricum carnis est veniale peccatum; sed hoc est fornicatio; ergo fornicatio est veniale peccatum.

6. Item, fornicatio est minimus gradus in genere carnalis peccati; si ergo aliquod est veniale peccatum in illo genere, illud est fornicatio; ergo fornicatio est veniale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod fornicatio est mortale peccatum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod, licet actus sit naturalis qui est in coeunte fornicario modo, ad differentiam actus qui est contra naturam, nihilominus tamen, prout est peccatum, est contra naturam: peccatum enim est aversio ab eo quod est secundum naturam in id quod est praeter naturam, ut dicit Damascenus. Unde contra naturam dicitur dupliciter: contra naturalem concubitum, qui est maris cum femina, et hoc modo potest esse actus ille secundum naturam; alio vero modo dicitur contra naturam, quod est contra naturalem habitudinem ad bonum gratiae vel virtutis, et hoc modo dicitur peccatum mortale esse contra naturam: corrumpit enim bonum naturae, quod est speciei, modi et ordinis. Cum autem, dicitur Rom. 1, 26: "Mutaverunt naturalem usum" etc., primo modo accipitur.

2. Ad secundum vero dicendum quod aliud est de actu comedendi et de actu coeundi. Actus enim coeundi procedit ex vi generativa, quae corruptionem habet quamdam ultra illam quae est in aliis viribus ; unde suus actus est peccatum nisi excusetur per bonum matrimonii.

3. Ad tertium dicendum quod non est si mile de eo quod tactum fuit ab Abraham et de eo quod fit in moderno tempore. Abraham enim cognovit Agar affectu maritali consentiente Sara uxore sua quasi vice ipsius, "eo quod esset sterilis", et tunc necessitas erat multiplicationis ad cultum Dei; unde eam habuit quasi uxorem. Quod autem expulit eam, inspiratione divina factum fuit in figura alterius Testamenti.

4. Ad quartum dicendum quod est contra prohibitionem, sicut habetur Exod. 20, 14, secundum aliam translationem, et sicut habetur ad Hebr. et alibi ab Apostolo, ubi ostendit esse mortale peccatum. Est etiam contra ius naturae secundum illam intentionem naturae, qua omne peccatum mortale est contra naturam, licet non sit contra ius naturae secundum alterum modum.

5. Ad id vero quod quinto obicitur utrum sit veniale peccatum: dicendum quod in illa auctoritate datur intelligi fornicationem esse mortale peccatum; aliter enim non pateretur poenas aeternas. Sed in hoc datur intelligi quod opus pietatis et misericordiae motivum quoddam est ut impetretur facilius venia patienti lubricum carnis. Et notatur in hoc excellentia operis pietatis et misericordiae respectu ieiunii et aliorum operum, in quibus est "exercitatio corporis".

6. Si vero obiciatur quod fornicatio est minimus gradus carnalis peccati, dicendum est quod minimus gradus dicitur dupliciter: vel secundum hoc quod gradus distinguuntur ex differentiis personarum in quibus est coitus, et hoc modo potest esse minimus gradus, prout dicitur quod "adulterium vincit fornicationem, vincitur autem ab incestu", incestus autem vincitur a vitio "quod est contra naturam". Prout autem minimus gradus dicitur in genere peccati, cum minus habeat deformitatis, secundum hoc primus motus carnalis peccati dicitur esse minimus gradus vel delectatio citra consensum superioris partis rationis vere vel interpretative.

Si vero obiciatur quod nulli fit iniuria in hoc peccato, et ita non est peccatum mortale, solvendum est per interemptionem. Iniuriatur enim Deo, cuius templum violat, secundum illud I Cor. 6, 19: "Nescitis quia membra vestra templumsunt Spiritus Sancti? Si quis autem violaverit templum Dei, disperdet eum Deus".

PrevBack to TopNext