Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1

UTRUM ADULTERIUM TANTUM PERPETRETUR CUM ALIENA.

Ad primum sic: Videtur quod tantum sit adulterium cum aliena. a. "Adulterium enim est ad alienum thorum accessus", sicut ipsa intentio nominis determinat; ergo tantum cum aliena perpetratur adulterium.

b. Item, Augustinus: "Moechus est, cum, relicta sua, aliena concupiscitur". Sed idem est moechia quod adulterium; ergo adulterium tantum est, cum aliena concupiscitur.

c. Item, Leo Papa: "Adulterium committitur cum velpropriae libidinis instinctuvel alienae consensu cum altero vel altera contra pactum coniugale concumbitur atque ita frangitur fides, quae magnum bonum animiest".

d. Similiter Isidorus, Super Exodum: "Adulterium facit qui praeter suam ad alteramaccedit".

Ex quibus colligitur coniungi cum aliena adulterium esse et e converso.

Contra. 1. Hieronymus: "Nihil interest ex qua causa honesta quis insaniat; unde Sextus Pythagoricus: Adulter, inquit, est in suam uxorem ardentior amator". Et iterum: "Nihil foedius est quam amare uxorem quasi adulteram". Ergo adulterium potest committi non cum aliena.

2. Item, Augustinus, in libro De nuptiis et concupiscentiis: "Si ambo non sunt tales, audeo dicere, aut illa quodam modo est mariti meretrix aut ille adulter uxoris". Ergo adulterium committi potest non cognoscendo alienam.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod adulterium proprie dicitur, cum ad alienum thorum fit accessus; nihilominus tamen dicitur adulterium, cum coniugatus vel coniugata ad personam solutam accedit. Extenso autem vocabulo dicitur adulterium aliquando cum propria uxore, sed hoc est secundum quamdam iuris interpretationem. Dicitur enim adulterium, cum "ita ardenter diligit uxorem suam ut, si ipsaesset uxor alterius, non minus carnaliter commisceret se cum ea". Similitudine ergo adulterinae libidinis adulterium dicitur, non quia poena adulterii ei debeatur, secundum illud quod dicitur quod "adulterium secundum locum tenet in poenis".

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc solvitur illud quod obiectum est primo.

2. Ad secundum vero dicendum quod illa auctoritas Augustini, in qua dicitur quod ille est adulter uxoris, intelligitur de illis personis quarum altera, scilicet vir, intendit extinguere foetum in ventre materno ; et reputatur adulter, quia dignus est poena consimili vel ampliori quae adulteris est determinata: fecit enim contra bonum prolis et contra bonum sacramenti.

PrevBack to TopNext