Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2

UTRUM, SI PECCATUR CUM SUA MORTALITER, DEBEAT DICI ADULTERIUM.

Secundo quaeritur, si etiam peccatur cum sua mortaliter, utrum secundum omnem modum debeat dici adulterium vel sub alia specie contineri. Assignantur autem quinque modi: Cum cognoscit eam causa satiandae libidinis per meretricias blanditias; secundo, cum praeter naturalem modum; tertio, cum etiam tempore prohibito; quarto, cum loco prohibito; quinto, cum accedit ad praegnantem vicinam partui vel ad menstruatam tempore menstrui.

Et videtur quod non sit fornicatio secundum modum specialem fornicationis, 1. cum fornicatio sit soluti cum soluta servato usu naturali; similiter potest intelligi de aliis speciebus peccati carnalis, sicut de stupro vel incestu. Restat ergo quod sit adulterium.

2. Item, minus videtur esse peccatum, cum causa explendae libidinis cognoscit quam cum accedit. praeter naturalem modum vel cum accedit ad mulierem menstruatam vel vicinam partui, ubi timetur periculum prolis. Et dicit Hieronymus: "Tunc viri debent abstinere ab eis, quia tunc concipiuntur membris damnati, caeci, leprosi, gibbosi et huiusmodi". Si ergo illud primum dicitur adulterium propter sui enormitatem, multo fortius secundum et tertium et ita de aliis.

3. Praeterea, adulterium reputatur, cum fit contra bonum fidei et contra bonum prolis, similiter cum fit contra bonum sacramenti; sed in omnibus iis fit contra aliquod istorum bonorum; ergo in omnibus iis reputatur adulterium.

Contra. a. Adulterium secundum Legem habebat poenam determinatam, quam non habet qui istis modis coit cum uxore; ergo non reputatur adulterium.

b. Item, Augustinus, De adulterinis coniugiis: "Ususnaturalis, si ultra modum prolabitur, in uxore est veniale". Ex quo videtur quod minus peccatum est, aliis paribus, illicite cognoscere suam quam non-suam; sed cognoscere non-suam, quae tamen soluta est, minus peccatum est quam cognoscere alienam; ergo huiusmodi peccatum, si non sit contra naturam, minus est peccatum adulterio: videtur enim esse minus fornicatione; ergo huiusmodi peccatum non est adulterium.

c. Praeterea, ubi est adulterium scienter, in utraque persona committitur peccatum ; hic autem in altera persona potest non esse peccatum, ut videtur, quia non intendit reddere nisi quod suum est; ergo huiusmodi peccatum non est adulterium.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccare cum sua modis supra dictis non est peccare peccato adulterii.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod non est adulterium, licet aliae species supra dictae removeantur. Insufficienter enim fit divisio ad comprehendendum omnia genera peccati carnalis: "libido" enim specialiter dicta vel "immunditia" specialiter dicta illa genera comprehendit6 quae sub praedictis speciebus non continentur.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet dicatur prima differentiarum adulterium secundum quamdam similitudinem, non tamen secundum alias differentias dicetur adulterium; secundum enim illam differentiam dicitur adulterium, quia sic ardet in illam sicut esset adultera.

3. Ad tertium vero dicendum quod non omnibus modis, quibus fit contra bonum matrimonii, iudicandum est adulterium, sed proprie cum fit contra bonum fidei; et secundum hoc non omnia peccata, quibus homo cognoscit indebite suam, ad rationem adulterii reducentur.

PrevBack to TopNext