IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 4
DE POENA PECCATI ADULTERII.
1. Assignatur autem in Veteri Testamento poena mortis, sicut habetur in Levit. 20, 10: "Si moechatus fueritaliquis cum uxore alterius et adulterium perpetraverit, morte moriatur". Videtur ergo secundum Legem quod poena mortis debeatur; in Lege autem videmus quod furtum punitur poena pecuniaria, sicut habetur Exod. 22, 1-12; e contra vero furtum modo punitur poena mortis, si ducitur in consuetudinem, adulterium vero non ita videmus puniri.
2. Praeterea, sicut habetur in Canone, dicit Isidorus quod pro adulterio et huiusmodi peccatis septennis poenitentia iniungitur; et accipitur hoc ex Veteri Testamento ex exemplo "David, qui de adulterio reprehensus, unius hebdomadae ieiunium in satisfactionemadmissi sceleris Deolegitur obtulisse". Sed hoc idem legitur de fornicatione et de aliis huiusmodi peccatis; videtur ergo quod par poena in aequalibus peccatis debeatur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod aliter fuit in Veteri Testamento et aliter nunc est secundum legem civilem sive saecularem. In Lege enim Veteri iniuria in personam vel in illam quae quasi est eadem persona, morte mulctabatur, iniuria vero in rem per poenam huiusmodi puniebatur: sic enim erat poena talionis. Nunc autem furtum poena punitur mortis, non propter iniuriam in ipsa re, sed propter cohertionem pmnitatis et pacis communis conservationem; adulterium etiam morte puniretur nisi esset excusatio originalis concupiscentiae ex una parte et deesset accusatio ex alia parte: non vindicatur tamen si adulter in ipso facto luatur.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet peccata sint inaequalia, regulariter tamen septennis poenitentia iniungitur, non quia maiori peccato non debeatur maior poena, sed ut ostendatur non secundum quantitatem singulorum peccatorum propriam posse in Canone institui poenitentiam, sed pro huiusmodi maioribus septennis iniungitur exemplo Mariae sororis Moysi, exemplo etiam illo de quo dicitur II Reg. ultimo, 13: "Septem annis veniet tibi fames in terra tua". Significatur autem quod pro mortali peccato, cui debetur poena aeterna, homo in praesenti vita universalem debet sustinere afflictionem. Si tamen crimina sunt maiora vel minora, secundum genus peccati vel circumstantias ex parte personae vel actus maior vel minor iniungitur poenitentia.