Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, Praeambulum

Quia iam dictum est de adulterio, in quo delinquitur contra coniugium simpliciter, adiungendum videtur de peccatis quae fiunt ab ipsis coniugibus. Sicut autem supra dictum est, plures sunt differentiae secundum deiectum diversarum circumstantiarum. Aliquando enim privatur finis debitus, sicut accidit quando coit causa exsaturandae libidinis; aliquando vero privatur modus debitus, cum fit praeter naturalem modum; aliquando vero tempus debitum, sicuti cum fit prohibitio temporis, ut in solemnitate paschali; aliquando vero privatur locus debitus, cum fit prohibitio loci, sicut in locis sacris; aliquando vero privatur circumstantia debita personae, cum qua est concubitus, sicut cum menstruata vel vicina partui. Primo ergo quaeritur quando sit peccatum vel ex quibus causis; secundo, quando sit mortale peccatum et quando veniale; tertio, si peccat una persona mortaliter, utrum alia persona peccet reddendo ei quod petit, cum sciat alteram personam peccare mortaliter; quarto, utrum in matrimonio post votum continentiae emissum semper peccet persona, quae votum emisit, petendo debitum, aut non.

PrevBack to TopNext