IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 3
UTRUM, SI PECCAT UNA PERSONA MORTALITER, ALIA PECCET REDDENDO QUOD PETIT.
Tertio quaeritur, si peccat una persona mortaliter, utrum alia persona peccet reddendo ei quod petit, cum sciat alteram personam peccare mortaliter in praedictis casibus.
Quod videtur, per simile. 1. Si enim aliquis esset furiosus, et aliquis redderet ei gladium, quo se interficeret, scienter, peccaret mortaliter; a simili, cum sciat uxor virum suum peccare, si reddat ei debitum, peccat mortaliter. Si ergo tempore non debito sive loco, et ita de aliis circumstantiis, consentiat illi, peccat mortaliter.
2. Idem videtur quantum ad illum casum ubi peccare vult praeter naturam. Dicit enim Augustinus, in libro De bono coniugali: "Cum vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit, turpiorest uxor si in se quam siin alia fieri permiserit". Non ergo reddendum est debitum carnis, ubi aliquis contra naturam petit.
3. Item, quoad circumstantiam temporis arguitur quod non est reddendum debitum, quia redditio debiti tempore orationis videtur subtrahere perceptionem Eucharistiae, sicut supra exprimitur in auctoritate Hieronymi: "Quicumque uxori debitum reddit, de carnibus Agni non potest comedere". Ex quo videtur quod non tantum peccat una persona petendo debitum, sed altera persona reddendo. Dico autem illud debitum, de quo dicit Apostolus: "Vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier; similitermulier non habet potestatem corporis sui, sed vir".
4. Item, dicit Gregorius: "Cum voluptas dominatur in opere commixtionis, habent coniuges de commixtione sua quod defleant". Sed deflere non est nisi peccatum; ergo persona, quae reddit debitum, debet deflere peccatum; ergo peccat reddendo.
5. Contrarium videtur ratione circumstantiae loci, per hoc quod dicit Augustinus, in libro De adulterinis coniugiis: "Nec ad tempus, ut vacent orationi, nisi ex consensuvoluerint, coniuges carnali invicem debito fraudari debent". Si ergo mulier petat in ecclesia debitum, non est fraudanda, cum non consentiat in oratione.
6. Similiter videtur quando mulier vicina est partui vel tempore menstruorum. Potest enim mulier magis praesumere de periculo partus, quem habet in ventre, quam ipse vir; si vero est contra bonum prolis, non tenetur reddere: periculum enim homicidii esset; peccat ergo mortaliter, si sic praesumat, consentiendo in copulam carnalem.
Contra, non videtur peccare mortaliter. a. Quod videtur per simile. Si enim aliquis teneretur alicui in debito et cognosceret quod male uteretur illo, nihilominus solvere deberet ipsi repetenti; a simili ergo hoc faciendum est in debito carnis; ergo reddere debitum non est peccare mortaliter.
b. Item, Augustinus dicit, De bono coniugali: "Reddere debitum coniugale nullius est criminis, exigere autem ultra generandi necessitatem culpae est venialis, fornicari vero vel moechari puniendi criminis". Ex quo accipitur quod reddere debitum non est peccatum mortale.
c. Item, Augustinus: "Si vir continere voluisset et tu uoluisses, tibireddere debitum cogeretur; et illi Deus imputaret continentiam, sim non suae, sed tuaecederet infirmitati, ne in adulterium caderes". Ex quo accipitur quod altera personarum non peccat reddendo debitum: ad paria enim iudicantur in hac parte vir et uxor.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod aliud est de illo qui tradit gladium furioso, quem penes ipsum deposuit, et de muliere, quae reddit debitum carnis viro volenti fornicari vel adulterari. Illa enim reddit ad vitationem maioris periculi: maius enim peccatum est adulterari quam peccare in cognoscendo suam libidinose. Qui vero tradit gladium furioso, occasionem dat periculi manifestam, non propter declinationem maioris periculi.
2. Ad secundum dicendum quod in peccato contra naturam nullatenus consentire debet mulier viro, sicut habetur ex praedictis, et si consentit, peccat mortaliter: sic enim commisceri non est reddere debitum.
3. Ad aliud dicendum quod tempus orationis dicitur dupliciter: vel tempus maiorum solemnitatum, quod constitutum est ad orandum et vacandum divinis, vel quod voluntarie eligitur. Si primo modo, honestum est, non propter suum peccatum, sed propter immunditiam, abstinere ob reverentiam sacramenti; si tamen cum anxietate et fletu debitum reddat, potest sacram communionem accipere, nisi aliud obstiterit, sicut dicit Gregorius. Si vero fuerit tempus voluntarium orationis, non est eligendum, nisi ex consensu, ita quod debitum subtrahatur, secundum quod dicit Apostolus: "Nolite fraudareinvicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut orationi vacetis". Et dicit expositor: "Qui subtrahit debitum, cumdebetur, fraudem facit ei cuidebetur; quanto magis in illo debito, quod Dominus instituit".
4. Ad quartum dicendum quod auctoritas Gregorii intelligitur de coniugibus, ubi est commixtio libidinosa: ibi enim utraque persona vel altera suum peccatum deflere debet. Si vero una persona peccet et altera non peccet, illa quae non peccat non tenetur deflere nisi prout portat onus alterius.
5. Ad quintum dicendum quod, si vir vel mulier petit debitum carnis in loco consecrato, non tenetur reddere, cum alias sit opportunitas de facili. Nec valet argumentum, scilicet quod si non est fraudanda nisi ex communi consensu, ergo non est fraudanda in loco sacro.
6. Ad sextum dicendum quod, si mulier praesumit probabiliter de periculo partus, non tenetur reddere; si vero non praesumit, tenetur, licet cognoscat ipsum peccare, tamen cum dolore et anxietate. Nec dicitur consentire peccato illius, sed consentire ei quoad hoc quod petit quod suum est et tali intentione ne peius faciat.