IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 2
QUANDO ACTUS CONIUGALIS SIT PECCATUM MORTALE ET QUANDO VENIALE.
Et videtur quod sit veniale, cum peccant coniuges in coniugio, salvato usu naturali. a. Cum enim usus est contra naturam, est mortale peccatum. Unde Augustinus, De bono coniugali: "Ille concubitus qui est contra naturam, execrabiliterfit in meretrice, sed execrabilius in coniuge". Dicitur enim I Cor. 7, 5-6: "Revertimini in id ipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram; hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium." Et dicit Augustinus, in libro De bono coniugali: "Quis ambigat absurdissime dicinon eos peccasse quibus veniadatur? Sed illum concubitum secundum veniam concedit qui fit per incontinentiam, non causa procreandi". Ex quo accipitur quod inordinatus concubitus in coniugibus sit veniale peccatum.
b. Item, in eodem libro: "Concubitus, qui ultra necessitatem generandi progreditur, iam non rationi, sed libidini obsequitur" ; qui autem libidini obsequitur, salvato usu naturae, in coniugibus est veniale. Dicit enim Augustinus, in eodem: "Ille usus naturalis, qui prolabitur ultra pacta nuptialia, id estultra propagandi necessitatem, venialis est inuxore, in meretrice damnabilis". — Item, Augustinus, in eodem: "Siturpe est libidinose velle uti marito, honestumtamen est nolle misceri nisimarito". Ex quo accipitur quod motus libidinis excusabilis est propter coniugium; ergo venialis.
c. Item, Augustinus, De nuptiis et concupiscentia: "Aliud est non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam; aliud carnis concumbendo appetere voluptatem, sed non praeter coniugem, quod venialem habet culpam". Ergo motus naturalis in coniugibus est venialis, cum est inordinatus.
d. Item, in eodem: "Huius plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum foeditatibus regnat, in connubiorumvero necessitatibusservit; ibi de dominotali damnatur turpitudo, hic de pedissequotali honestas verecundatur". Cum ergo non regnet huiusmodi concupiscentia, erit non mortale, sed veniale.
Ex iis videtur quod motus inordinatus, naturalis tamen, in coniugibus sit venialis, secundum quamcumque fiat differentiam, maxime cum non fiat exceptio. Motus ergo qui est inordinatus quantum ad finem et modum quemdam et locum et tempus et personam, in coniugibus erit venialis.
Contra. 1. Ex parte finis obicitur per hoc quod dicit Hieronymus: "Ardentior amator uxoris suae adulter est". Adulterium autem vere vel interpretative est mortale peccatum.
2. Item, Augustinus, De bono coniugali: "Si ambo tali concupiscentiae subiciuntur, rem faciunt non plane nuptiarum". Ex quo videtur quod sit mortale peccatum, cum ambo sint subiecti concupiscentiae nec excusentur per bonum nuptiarum.
3. Item, inordinatus motus quantum ad circumstantiam temporis videtur esse mortale peccatum. Dicit enim Hieronymus: "Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi nec de carnibus Agni comedere" ; et post subiungit: "Eo tempore, quo carnes Agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debemus". Ex quo accipitur quod concubitus carnalis cum coniuge indignum reddit respectu perceptionis Eucharistiae; sed indignum non facit nisi mortale peccatum; ergo illicitus concubitus cum coniuge est mortale peccatum.
4. Item, Augustinus, in Quaestion. Veteris et Novi Testamenti: "Christiano convenire cum sua uxore aliquando licet, aliquando non licet. Propter processionisenim dies et ieiuniorum aliquando non licet convenire, quia a licitis etiam "abstinendum est ad tempus", ut facilius impetrari possit quod postulatur. Unde Apostolus: "Ex consensu abstinendum est ad tempus, ut vacetis orationi"". Ex quo habetur quod concubitus coniugum tempore orationis est illicitus, et ita mortale peccatum.
5. Item, Augustinus, De bono coniugali: "Hoc secundum veniam conceditur; cuius delictinon habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Dei misericordiam non a se avertant, vel non abstinendo quibusdam diebus utorationibus vacent et per [hanc] abstinentiam sicut per ieiunium suas preces commendent, vel immutando "naturalem usum in eum qui est contra naturam"". Ex quo accipitur quod avertitur misericordia Dei, cum non abstinent tempore orationis coniuges a concubitu inordinato, et ita est mortale peccatum. Hoc etiam apparet ex disiunctione, per hoc quod sequitur de immutatione naturalis usus " "in eum qui est contra naturam"quod damnabile est in coniuge".
6. Similiter ostenditur de circumstantia loci indebiti. Qui enim concumbit in ecclesia, sacrum locum violat; violatio autem sacri loci est mortale peccatum ; ergo huiusmodi concubitus est mortale peccatum.
7. Item, ex Nicaeno Concilio habetur, ubi dicitur: "Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi nisi ab igne exustae aut sanguinis effusione aut semine cuiusquam pollutae fuerint". Si ergo pollutio fit per concubitum libidinosum, coniuges qui concumbunt peccant mortaliter.
8. Similiter potest obici quantum ad conditionem personae, ut si vicina fuerit partui mulier vel si fuerit menstruata. De primo dicit Ambrosius, Super Epistolam ad Corinthios: "Ipsa ratio conceptus et partus iuxta Legemcessare usum carnis iis debere temporibus demonstrat". Praeterea, illo tempore imminet periculum partus; cum ergo hoc sit contra bonum prolis, erit contra matrimonium, et ita erit mortale peccatum.
9. Item, Hieronymus: "Praecipiturut viri non solum in alienis, sed in suis uxoribus, modum et tempora servent" ; unde: "Tempus est amplexandiet tempus longe fieri ab amplexibus". Ex quo videtur quod tempore quo mulier vicina est partui si eam cognoscat, peccat mortaliter faciendo contra praeceptum.
10. Similiter ostenditur de menstruata. Dicitur enim Ezech. 18, 6: "Si ad mulierem menstruatam non accesserit" etc., et computat inter opera iustitiae; et dicitur in Glossa: " "Si quis accesserit": Dicuntur concepti foetus vitium seminis contrahere, ut leprosi et elephantici ex hac corruptione nascantur".
11. Similiter dicitur Levit. 18, 19: "Ad mulierem, quae patitur menstruum, non accedas". Et dicit Augustinus: "Cum hoc superiussufficienterprohibuisset, hic repetit, forte ne in superioribus videretur figurate accipiendum, ubi talia prohibentur" ; et subditur: "In hac re non natura damnatur, sed concipiendae prolinoxium prohibetur". Cum ergo sit prohibitio, faciens contra hoc mortaliter peccat. — Item, Levit. 20, 18, dicitur: "Qui coierit cum muliere in fluxu menstruoet revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo". Sed huiusmodi poena in Lege indicat mortale peccatum; ergo est peccatum mortale. — Quod etiam videtur per hoc quod dicit Hesychius, Levit. 15, 19, super illud: "Mulier, quae redeunte mense" etc.: "Necessario utrisque interim continentia indicitur". Ergo tempore illo abstinere debet vir et cognoscendo mulierem menstruatam.
12. Item, super illud Levit. 18, 21: "De semine tuo non dabis" etc., Glossa: "Prohibetur menstruata et uxor proximi, quia in tali commixtione adulterium est, non coniugium".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliquando est veniale peccatum, aliquando mortale in concubitu inordinate viri cum coniuge. Si enim illa delectatio sit sub Deo, veniale peccatum est: excusatur enim propter sacramentum coniugii. Unde dicit Augustinus, in libro De bono coniugali: "Si magis in sua coniunctione diligunt quod honestum quam quod inhonestum est, id estquod est nuptiarum quam quod non est nuptiarum, hoc, auctore Apostolo, eis secundum veniam conceditur". Si vero aequiparetur vel praeferatur Deo, est mortale peccatum.
[Ad obiecta]: a-d. Ad id ergo quod primo obicitur quod universaliter sit veniale peccatum: dicendum est quod non, nisi veniale large accipiatur, non tantum pro eo quod est in genere veniale, sed pro eo quod est veniabile, sicut dicitur de illo peccato quod est ex infirmitate, quod ipsum est veniabile sive remissibile, quia habet aliquam causam allicitivam propter quam in parte excusatur, licet sit in genere mortale; et hoc patet, si recte attendantur intentiones illarum auctoritatum.
1. Ad ea vero, quae obiecta sunt ex altera parte, dicendum est de illa auctoritate Hieronymi quod adulter dicitur ardentior amator uxoris suae, hoc intelligitur, si ita fervet in uxorem suam quod, etiam si non esset sua, nihilominus vellet coire cum ea. "Nihil enim foedius estquam amare uxorem quasi adulteram".
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet ambo subiciantur concupiscentiae, non tamen oportet quod sit mortale peccatum, sicut ipse exponit, quia magis diligere possunt "quod honestum est quam quodinhonestum". Rem autem facere non-nuptiarum dicuntur propter motum libidinis, qui ad infirmitatem concupiscentiae pertinet, non ad bonum nuptiarum.
3. Ad tertium vero dicendum quod illud quod dicitur de abstinentia a perceptione sacramenti Eucharistiae tempore concubitus carnalis, attenditur et ratione peccati et ratione immunditiae. Licet enim huiusmodi actus inordinatus in coniugibus secundum se esset venialis, tamen propter reverentiam Sacramenti exhibere debet se homo mundum spiritualiter et a peccato et a sequela peccati, quantum in ipso est, propter reverentiam Sacramenti; hoc autem intelligitur de petente, de reddente vero debitum intra dicetur. Petens enim illo tempore peccat, sed reddens potest non peccare, si reddit quod alienum est et cum anxietate animi propter id quod est ibi de morbo concupiscentiae.
4. Ad quartum vero dicendum quod illud quod dicit Augustinus quod "aliquando non licet convenire cum uxore", ut tempore ieiuniorum vel processionis, dicendum est quod non licere dicitur multipliciter: vel quia omnino prohibitum est vel quia non expedit sibi vel alii, et hoc modo potest dici non licere. Unde dicit Augustinus: "Non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis infertimpedimentum salutis". Vel aliquando dicitur licitum quod permissum est comparatione deterioris, et hoc modo posset dici licitum, quia ad vitationem deterioris, scilicet fornicationis vel adulterii, permittitur.
5. Ad quintum dicendum quod hoc intelligitur de illo qui, nulla necessitate ductus, causa satiandae libidinis, tempore debito orationi, petit instanter copulam carnalem, non causa procreationis: talis enim peccat mortaliter. Et dicitur de tempore orationis solemniter statuto ab Ecclesia. Aliter autem esset, si peteret causa vitandae fornicationis in se vel in alia persona.
6. Ad id vero quod obicitur de loco sacro, dicendum quod, si locus consecratus est, propter contemptum sacramenti peccat mortaliter, nec est necessitas quin possit cognoscere in alio loco. Nec est simile de tempore orationis quocumque.
7. Ad id vero quod obicitur de ecclesiis consecratis, si sint pollutae etc.: dicendum quod proprie. dicitur pollutio illo modo quo polluitur per adulterium vel fornicationem, non autem cum polluitur per coitum cum uxore, propter quam debeat fieri reconsecratio, sicut dicunt quidam ; secundum alios autem in quibusdam casibus debet fieri iterata consecratio; si vero fuerit adulterium, reconciliatio. Reconciliare autem potest dioecesanus episcopus vel per se vel per alium.
8. Ad id vero quod obicitur de petente concubitum a muliere vicina partui, dicendum quod, si praesumitur vehementer de periculo partus, peccat mortaliter; si vero fit causa vitandae fornicationis, eo quod in parte progreditur secundum motum libidinis, peccat venialiter. Augustinus, De bono coniugali: "Sunt viri usque adeo incontinentes ut coniugibus necgravibus parcant. Quidquid ergo inter se coniugati immodestum, inverecundum, sordidum gerunt, vitium est hominum, non culpa nuptiarum".
9. Ad id vero quod dicit Hieronymus, dicendum quod hoc intelligitur propter conditiones partus. Loquitur enim in illo casu ubi talis est conditio mulieris, cum qua si coeat eo tempore, potest esse periculum partus.
9. Ad id vero quod obicitur de menstruata, dicendum quod causa concubitus potest aggravare factum vel minuere. Si enim causa vitandae fornicationis fiat, diminuitur quantitas peccati; si vero libido satianda sit causa cum negligentia periculi in prole, aggravatur in hoc peccatum ut sit mortale, et sic intelligi potest illa prohibitio. Nec est omnino simile de menstruata et leprosa, quia menstruata secundum tempus patitur menstrua, leprosa vero simpliciter determinatur. Et ideo potest convenientius a menstruata abstinere quam a leprosa, quia non secundum omne tempus potest esse continentia in quibusdam personis.
11. Ad id vero quod obicitur de poena mortis, quae infligebatur coeunti tempore menstrui cum muliere, dicendum quod talia attenditur conditio in Levit. 15, 19-26 et 18, 19 et 20, 18. In 15, 19-25 enim Levit. agitur de illo qui cognoscit menstruatam ignoranter: poterat enim talis per sacrificium expiari vel per lotionem vestimentorum. In 18, 19 autem intelligitur de scienter accedente, ubi fit prohibitio propter periculum partus. In 20, 18 autem, ubi loquitur de poena mortis, loquitur de cognoscente menstruatam et peccatum suum publicante ; unde dicitur ibi: "Et revelaverit turpitudinem eius" ; et similiter intelligitur de muliere; unde dicitur ibi: "Ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui".
12. Ad id vero quod ultimo obicitur quod adulterium est in tali commixtione: dicendum quod hoc est per quamdam interpretationem. Qui enim causa exsaturandae libidinis coit cum menstruata, ad modum adulteri quaerit voluptatem in ea cum inconsideratione periculi; unde quasi pro adulterio reputatur: non enim bonum coniugii ibi considerat, cum hoc ipsum principaliter moveat.